Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

si quis autem abscondisset de psalmis aliquid, existente pace postmodum [*]( 4 Paalm. III inscriptio 6 Psalm. CXLIII inscriptio 12 Psalm. LXXI subscriptio ) [*]( 4 patiantur A 5 a B et A et plus A plus B allofilum B 6 differ/lltur (i erasa) A inuenisse A eum om A 7 goliat B 11 dno B2 doo B1 13 iterum om A 14 qaaerant editt quur A cuir B 15 rege A propheta A 16 inuenitur (tn uersus fine) titulationis A 17 atictori A auctori et B 20 studiosissime Sichardus 22 idolatrium A 23 exciderunt fere haec: multa tunc temporis snbtrahebantur populo 24 comburebantur agentibus A Sichardus ab- scondisse A 25 post psalmis erasum est in fine uersus ali )

99
requirebantur a paucis sanctis eaedem diuinae scripturae, cumque inuenirentur, accipientes postea qui erant illo tempore sapientes — quia non erant prophetae iam, sed sacerdotes — timore detenti, iuxta quod accipiebant a quibusdam, ita componebant et textum psalmorum et ita ordine exponi iubebant.

Si ergo secundum historiam inaequalitas, ut dixerunt multi, causa haec esse uidetur. Nam quod spiritalis in ipsa inaequalitate psalmorum et aequalis sit Christi scientia cognoscenda, manifestum est studiosis, ut, quod est inprimis, hoc sit et in medio de Christo itidem, et quod erat postea futurum, de eodem ante dictum sit ubique. Ideoque apostolus ait: Christus heri et hodie, ipse et in saecula, inquit, saeculorum.

Nam quod spiritali uirtute dicti sint psalmi non est dubium, ut, quod ante factum est per diabolum de impietate. idolorum, hoc et sub Iudaeis seductione eius commissum facinus monstraretur; et quod ipsius sit etiam hereticorum peruersitas in fine pullulantium cottidie, non ignorat ecclesia quippe catholica praedicans.

Sunt heretici contraria sentientes in libro Geneseos quod dominus dixerit ad Cain: Peccasti, quiesce, ad te connersio tua, et tu eius dominaberis. Cum enim dicit: Tu ipsius dominaberis, putant quod dixerit ei: Tu eris dominus l fratris tui.

Et quamuis, si ita quis senserit, quia maior natu erat Cain quam Abel beatissimus frater eius, quia et in lege maiores natu maiores erant et honore, id est primogenitu, non autem hoc dicit: Tu eius dominaberis, [*]( 11 Hebr. XIII 8 21 Gen. IV 7 26 Gen. XXV 31 XLIII 33 ) [*]( 1 a om A eaedem B de A 3 quia om A 4 detenti B dicenti A 5 et textum B ex textum A 7 haec om Ax aequalitate Bl 8 cognoBcenda B 11 ait om B 13 sunt A 14 de B per A 15 commissam B 17 cotidie B 21 connersatio A 27 primogeniti B hic B ) [*]( 1*. )

100
quia: Eris dominus eius, quod est in omnibus contrarium.