Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt alii heretici qui de inaequalitate psalterii errorem patiuntur non modicum, aestimantes omnem librum psalterii [*]( 7 Luc. X 24 ) [*]( 1 praedistiDatus B predistinatus A 2 laudis A alio B ipsi B 8 cotidie B 4 cantore sonante B omnia A 6 re A saecula Bl promittendo Sichardus] praemittendo 8 de\'///si (si in ras in uersus fine) rasse A meruef B meruerant A 10 et om B ei om B 12 sapentes B1 14 de om A immutatis B 16 seminarunt B* 19 nera B uiri A arcbana B 21 si A 22 a-spemitur om A 23 cotidie B ) [*]( XXXVIII. FiJut . ) [*]( 7 )

98
non esse Dauid beatissimi: et cum historiam quaerunt per ordinem, inueniunt inaequalitatem, id est ut quae nouissima, prima, et quae prima, nouissima esse posita peruident, non modicum scandali patiuntur.

Nam in tertio psalmo persecutionem patitur a filio, et in centesimo et plus contra allofylum pugnando disseritur, cum inuenimus primum pugnasse eum cum Goliath in sua iuuentute, a filio autem suo in senectute postea bellum sustinuisse.

Et quamuis haec spiritaliter de Christo intellegenda sunt, tamen et historiam inquirentes studiose de eodem beato propheta non paruo offendiculo perturbantur.