Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Zelo enim diuino ductus beatus Dauid tunc temporis, cum uideret homines daemoniis immolare, non deo, in Hierusalem ciuitate quattuor choros posuit secundum mundi aditus ana septuaginta duo, quatlltuor etiam hominibus positis e psallentibus, atque aream dei custodientibus undique infinitis etiam aliis extrinsecus.
In medio autem ea posita psallebat cum populo beatissimus ipse Dauid patriarcha, et incorporationis Christi domini quippe [*]( 1 Aot. XIII 22 Psalm, LXXXVIII 21 11 Psalm. I 1 21 I Paralip. XXV 7 seqq. ) [*]( 4 hac A comentator A 5 emissus B 6 dicebantur Bl futurumque nuntiabatur om B 7 predicaretur A 8 rerum B rem A 9 ueritatis stantitl A 10 diuer///saq: B 11 uir A Sichardus om B 13 cathedra A 16 affuture B deieceret A quippe tribus malis paganitate iudaismo B qui spem A 17 heresim A 18 fide A 19 colitur A 20 tunc B uno A 22 aditus B actu.s A 23 e] ex editt et AB archam B 25 psallebant A )
de quo et dominus dignatus est dicere, multos fuisse prophetas et sapientes et desiderasse uidere et audire quae apostoli audire meruerunt et uidere. Nam quod et Grecorum ipsa quae uidetur esse sapientia et ex lege atque ex prophetis et specialiter de. Dauid beato sit, secundum tempus omnibus est manifestum.