Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Cum enim tribularetur ipse Farao, inuitus deum cognoscebat, ut scriptum est, cumque iterum dimittebatur a deo, reuertebatur ut canis ad suum uomitum.
Ideoque omnium paganorum, Iudaeorum, hereticorum diuitumque animae ac peccantium pariter, in prosperitate contemtrices dei repperiuntur interdum; ideo eruditio utilis est humano generi in omnibus atque salutaris, dicente propheta: Bonum mihi est, domine, quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas; et iterum de obiurgatione:
Cum occidebat, inquit dominus Iudaeos, tunc inquirebant eum, et uigilabant ad eum. Non itaque dicit beatus apostolus aut \'non curramus* aut \'non uelimus seruire deo ; sed primum debemus nostra currere uoluntate, deinde non cum praesumptione et iactantia quasi nostra uirtute et iustitia condigne et non Christi mereamur saluari clementia.
Qui enim currit cum superbia ac praesumptione, non a deo sperat praesidium, quantum ex sua conuersatione sibi praesumit iustitiam. Et currere itaque et uelle nos docet beatus apostolus, inque [*]( 10 Eiod. VIII 8. 25 IX 27 X 24 11 Prouerb. XXVI 11 II Petro II 22 15 Psalm, CXVIII 71 17 Psalm. LXXVII 34 ) [*]( 2 magnimitate 8. 8. na B magna animitatem A 3 hoc om A omnia B 5 annuntiat B: ante adnuntiat uidentur excidisse ueluti facto carnali 6 attendunt B 7 itaque A ita usque B 8 efficiunt A 14 erudicio ut illis & humano generi (generis AI) A in omaibus] litteras in omn in ras A 17 inquid B 18 inquirebat Bl post uigilabant IX litterae erasae in B 19 ad deum Fabricius ut non curramus Sichardus 21 curre Al cum AB2 co B1 22 iustcia BI e condigna B 26 doceret A inqu$nr £ A )
Et cum feceritis omnia, dicite quod serui sumus nequissimi; ** Et si iustus uix saluatur, peccator et impius quo apparebit? Ergo sunt in nobis quaedam in quibus currendum est. Sunt autem maiora quae a deo speranda et impetranda sunt, ut ait apostolus:
Nescitis quid petatis, ut puta si quis dixerit: Possum esse martyr, (Possum esse apostolus\', et non dicit: \'Si deus Christus uoluerit\', quod ab eo incrementum id muneris et gratiae quippe confertur, non uana hominum praesumptione atque iactantia comparatur. Temptantis est enim hominis uoluntas huiusmodi ac praesumentis, non quaerentis ac supplicantis ut tantam consequi mereatur dignitatem.