Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ergo semper esse et genitum esse pia fide est aequum ut et sempiterna eius generatio non temporalis sit et filii unigeniti de patre et cum patre uera proprietas ac sempiternitas non ignoretur. Si quis autem primum confitetur esse eum ingenitum, et sic postea fuisse genitum de patre, ignorat quid confitetur.

Cum enim unam putat euadere heresim, incurrit alteram peiorem, ingenitum filium confitendo, immo potius et patrem et filium denegando duoque ingenita praedicando et unius patris ingeniti et unius filii unigeniti de patre proprie denegando uarietatem.

Sunt quidam heretici qui de Faraone ita arbitrantur dixisse dominum per Mosen quod: Ad hoc excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam; et: Indurans indurabo cor Faraonis, ne dimittat uos. Et ait apostolus: Ergo neque uolentis neque currentis, sed miserentis dei est.