Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Non ergo diiungendum est unum ab altero, sed coniungenda est sempiternitas filii et generatio cum sempiternitate copulanda, deque patre ita est credenda ac detinenda confessio, ut unus nobis pater genitor et unus nobis filius unicus patris, proprie quippe genitus de patre, cognoscatur.
Ergo semper esse et genitum esse pia fide est aequum ut et sempiterna eius generatio non temporalis sit et filii unigeniti de patre et cum patre uera proprietas ac sempiternitas non ignoretur. Si quis autem primum confitetur esse eum ingenitum, et sic postea fuisse genitum de patre, ignorat quid confitetur.
Cum enim unam putat euadere heresim, incurrit alteram peiorem, ingenitum filium confitendo, immo potius et patrem et filium denegando duoque ingenita praedicando et unius patris ingeniti et unius filii unigeniti de patre proprie denegando uarietatem.
Sunt quidam heretici qui de Faraone ita arbitrantur dixisse dominum per Mosen quod: Ad hoc excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam; et: Indurans indurabo cor Faraonis, ne dimittat uos. Et ait apostolus: Ergo neque uolentis neque currentis, sed miserentis dei est.
Sed haec non definiens dicit apostolus, sed disputans atque edocens quod uerum est, ne ita deum dixisse qui aestimet; debet enim adtendere quod ait dominus: Ut [*]( 21 Rom. IX 17 Exod. IX 16 22 Rom. IX 18 Exod. IV 21 VII 3 23 Rom. IX 16 27 Rom, IX 17 Exod. IX 16 ) [*]( 1 propter om A 2 a A ex B 4 deiungendum A 5 sempiternitatem A 6 dequo Bl 7 nobis filius B filius A 9 fides A ut et B2 ut ABl 11 uera A Sichardus om B 13 genitum B ingenitum A 14 peiore A 17 ueritatem B 20 pharaone B 21 moysen B 23 pharaonis B .24 uolentes neq. currentes A 26 quia estimet A quis aestimet B 27 attendere B )
Cum enim ei dicit, omni homini dicit in corpore constituto, in prosperitate quippe facultate ac potentia temporali adnuntiat: qui cum ad diuitias adtendunt, segniores ac neglegentiores efficiuntur circa dei Christi timorem et gratiam, suaeque itaque ad finem salutis obliuiscuntur ac timoris dei efficiuntur inmemores.
Cum enim tribularetur ipse Farao, inuitus deum cognoscebat, ut scriptum est, cumque iterum dimittebatur a deo, reuertebatur ut canis ad suum uomitum.