Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

In conpavatione autem peccatorum atque impiorum diuersitas est poenarum atque plagarum; non plena amborum est absolutio, sed diiudicationis iustitia, et secundum peccatum condigna repensio, illis etiam qui sub Noe ab aqua absorti fuerant, ut scriptura edocuit.

Alia est heresis quae de censu animae ambigit I < et > ex elementis eam consistere opinatur, ut multi filosofi uanissimi, nunc de igni, nunc de aqua, nunc de spiritu, nunc de materia, nunc de fonte, nunc de atomis, nunc quasi aera esse animam hominis suspicantur, cum anima facta sit a domino ex nihilo scilicet, ut scriptum est: Qui fecit ex nihilo omnia, ut essent quae non erant.

Anima itaque a deo facta imago dei appellata est, post angelorum creationem [*]( 1 Prouerb. XI 31 7 Hebr. IX 27 8 Rom. XIV 10 II Cor. V 10 10 Ioh. VIII 19. 55 XII 48 III 18 17 I Petro III 20 24 Sap. I 14 ) [*]( 1 acoiperunt A* indulgentiam A penitentiam B deesse apparet fere haec: quomodo impios et post mortem saluari credemus confitentes 3 et dearum torpia nomina B 4 discensione B discensio A 8 inde a uerbis <ut scriptum est usque ad cap 127, 1 verba et sic natus est et> omnia desunt in A 19 <et> addidi )

92
scilicet; minor enim est homo quam natura angelorum, ut scriptum est: Minuisti eum paulo minus ab angelis.