Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Coluerunt et seruierunt III creaturae potius quam creatori. Et iterum: Videte ne quis uos decipiat per filosofiam et inanem fallaciam, secundum elementa mundi, et non secundum Christum; quoniam in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.

Ergo ignorant quod zodia ista duodecim, quae ab illis dicuntur, diuersa sunt climata, diuersaeque regiones in orbe terrarum a deo dispositae, ut inhabitentur locorumque ac temporum diuersa temperamenta statuta sint, ut calidum, frigidum, siccum et humidum e quattuor angulis saeculi:

e quibus cum, ueluti pleni qualitate fontes, eiuberant flatus spirantes ininuicem uirtute nimia insita proprie mixtioneque existente salubri, rursum, cum diffunditur ubique mixtio, amoena temperies salutis inde cunctis habitantibus subministretur: atque ita diuina potentia mortalibus [*]( 18 Rom. I 25 14 Coloss. II 8. 9 ) [*]( 2 uelud A 8 fuit Fabrtcius 5 scripturae B 11 legi A 12 cQptetur A 15 filosophiam B 18 godia Å t 20 orbis A 21 temporamenta A 22 et humidum ,B humidum A angnlos A* 28 fontis A 24 flatus espirantes A flatu respirantes B uertote A nimia B mia A mixtionemque eiistenti A 27 aubministratur Bl m2 b erasa et 11 facta )

89
uita dulcis et prospera concessa a domino inpertita non ignoratur.

Alia est heresis quae dicit animas uenenariorum, sceleratorum et homicidarum et aliorum talium transire in daemonas ac pecudes et bestias et serpentes, ignorantes quod anima hominis cum exierit de saeculo, siue bona siue mala, id est pia atque impia, ab angelo ducitur in locum statutum, ut in futurum percipiat iuxta quod gessit in hoc saeculo constituta.

Si quis autem hoc ita putauerit fieri, paganitatis et uanitatis filosoforum quam Christianitatis uidetur habere consortium, cum dicat apostolus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque ea quae gessit in hoc corpore. Et iterum: Quod non derelinques animam meam in infernum. < Et iterum: > In in fernum autem quis confitebitur tibi?