Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Hoc enim ius coniugii a deo promulgatum laudatur cottidie ac benedicitur consuete. Nam et quod erat primum ostendit tristitia, et quod Christi gratia caelestis credentibus erat adlatura magnum gaudium, nuntiauit dicens: Si quis non regeneratus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum.
Ideoque in psalmo eo praescius futuri gaudii testatus est dicens: Asparges me hysopo, et mundabor, lauabis me, et super niuem dealbabor, ut per eum nos etiam credentes in salutari baptismo cum eo pariter gratulemur.
Sunt quidam heretici qui de diuisione orbis terrae et partitione habitationis recte non sentiunt, disputantes quod Greci coeperint aut Aegyptii aut Persae describere orbem terrae uniuersum, non beatus Noe suis filiis tribus post diluuium diuiserit, dederit ac definierit et partierit ordine.
Unde postea historiografi accipientes uelut quasdam semitas diuersis sunt falsitatibus ementiti. Tribus itaque suis filiis beatus Noe, Sem, Cham et Iapheth omnem diuisit orbem terrarum, et tradidit Sem quidem orientalia Indiae, Persarum, usque in partem aliquam meridiani, occidentis, septentrionis, usque ad montem Libani, finesque ibi suum primogenitum habiturum [*]( 3 Gen. III 16 7 Rom. V 12 11 Ioh. III 5 14 Psalm. L 9 ) [*]( 1 genuerint A* 4 qui B 10 caeleste B 11 allatura B 14 priscius A asperges A2 16 saluatori A 21 scribendum erat discribere 24 uelud A diuersi B 26 iafeth B 27 orientaliam A in A ad B 28 meridiantl A septemtrionis B 29 suam primogenitum Sichardus] auo primogenito )
Cham etiam secundo filio omnes Syrias et diocesin Aegypti, Africae, Aethiopiae ingentem latitudinem prope fines tendentem oceani atque Hispaniarum censendo distribuit, possidendamque eam atque habitandam spiritu diuino praeuntiauit, in medio autem usque ad Cappadociam, id est Tauri montem, fines habere concessit.
Tertio autem, Iapheth nomine, Cappadociam ingredientibus atque a Cilicia exeuntibus loca frigida, quae sunt Armeniae Bosfori Ponti Thraciae Pannoniarum Illyrici Italiae, et occidentis uniuersas partes iussu diuino ei statuendo adtribuit. Et de primo quidem uiginti\' quinque generationes numerat descendisse, de secundo triginta quinque!
id est de Cham. De Iapheth autem, cui minor generatio numerabatur tunc temporis, id est quintadecima tantummodo, ei amplior optanda a beato Noe promittebatur in posterum adfutura, dicente scriptura: Dilatet dominus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem.
Cui cura minori filio minor numerus generationum repperiebatur concessus tunc temporis, maior crescendo eidem numerus postea amplificabatur aduenturus quam duobus eius fratribus, ut et media et extrema loca, id est Cananeorum, Aegyptiorum, Afrorum Persarumque teneret imperia.
De quo postea Romani sunt editi, uictores orbis terrarum atque rectores uniuersarum gentium. Unde cognoscimus Romanos, Latinos, Italos de Iafeth genus deducere, atque hos orbem terrarum sui sub dicione tenere cottidie atque ante saepius tenuisse.
Si quid [*](11 Gen. X 22 seqq. 12 Gen. X 6 seqq. 18 Gen. X 2 seqq. 16 Gen. IX 27 ) [*]( 1 confirmasset A 2 africa A ethiopia A et hyopum B 3 pro A ociani A 4 habitanda A 5 pronuntiauit B ad otn B capadociam B 7 iafeth B ad cilicis A 8 armenia ebosfori A armenie bosphori B 9 trachiae B illirici B 10 ei B & A atribuit B Et om A 11 quinque omA 12 iafeth B 14 ei B et A octanda A 15 promitebatur B affutura B 16 iafeth et A iafeth B tabernacula B 17 Cui om Sichardus cum om B 20 media A cananaeorum B 21 persarumque A quae s. 8. persarQ B tenere A 24 hus Al 25 ditione cotidie quis A )
Solon Solon, Greci uos semper estis nouelli atque pueri. (Grecus autem numquam erit senex aut antiquus, neque doctrinam aliquam aut scientiam habetis antiquam, sed ab aliis raptam atque inuasam habetis, eamque diuersis mendaciis inmutatam exponitis, atque ita homines edocetis. Plato enim in Timaeo ita dictitat.
Nam post confusionem linguarum tunc nomina diuersa coeperunt emanare, atque inde sumentes Greci historiografi duo aut tres, diuersa ueluti monumenta conscribentes, temporalitatem cum suam uolunt obumbrare atque abscondere, a suis testibus mendacissimi iudicati sunt atque conprobati.
Cum enim quinquaginta de ipsis consentiunt de antiquitate nostra, id est Greci, Aegyptii, Chaldei, Syri, duo autem aut tres dissentiunt, iustum est multis consonantibus in unum quam duobus aut tribus dissonantibus historiografis adquiescere, quia multi illi uere quam duo edixerunt.j
Alia est heresis quae dicit sub Deucalione Pyrra diluuium fuisse antiquissimum quam quod sub Noe beato factum est. Quod pagani transferentes mutatis nominibus ipso modo et arcam uelut in Grecia fuisse post diluuium adserunt, et quod est temporalitatis in paganitate uanissima, ab eis uelut [*]( 4 Plato Tim. p. 22 B ) [*]( 1 falsitate om A antequa A 2 comprobatur B 8 aegypto A 5 aesti A 7 ab aliis B a nobis A 8 habetis B beatis A 9 immutatam B 10 tima eo A timeo B 11 emanere B 13 uelut monimenta Sichardus] uelut (uelud A) emolumenta temporalitatem cum B tenoralitats A 15 comprobati B 19 adquiescere B aut quiescere A 22 verba inde ab Alia usgue ad nominibus in A in ras et pyrra B 23 beatll Al 24 mutati A impio modo Sichardus 25 archam B uelud A graecia A 26 uanissimS A )
antiquum cum multo mendacio praedicatur et quod factum in Thessalia, in loco breui, uelut factum ubique, id est in omni mundo, a paganis furacibus edocetur. Quod fit quidem post annos in Thessalia in loco interdum modico, illud autem diluuium in omni saeculo factum est, sicut et eorum scriptura testatur gentilium.