Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Rationis est itaque ut, quod legis et gratiae erat, manifestaretur de Christo domino, ut, quod in lege per umbram celebrabatur, in Christi carnali praesentia diffusa [*](7 Ios. V 6 seqq. 12 Deut. XVIII 15. 18. 19 16 Deut. XVIII 18. 19 21 Deut. V 5 Exod. XXIV 12 XXXIV 28 ) [*](3 moyses B 4 quod B quid A 5 sup A1 patriarche A iubebatur] praeter iube in ras A 11 de B et de A repetenda A 12 quia] quae plus om A 13 errorem A 14 in eadem A eadem B 17 suscitauit A 20 deuteronomium A de deuteronomio B quid A 21 acciperit A montem A 22 uis Al 23 legis B diligis A 24 manifestatur A umbra A1 25 xpo B ) [*]( 6* )
Sunt quidam heretici qui cum audiunt beatum Dauid dixisse in quinquagesimo psalmo quod In iniquitate conceptus sum, et in peccato peperit me mater mea, aestimant ita dixisse prophetam quod ius nuptiarum legitimum iniquitatem esse dixerit atque peccatum: cum ante <deus> dicat in Geneseos libro: Nascimini et multiplicamini, et implete terram; et: Honorandae nuptiae et cetera.