Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Ergo si haec fides erat in illis prioribus sanctis nostris patribus quae m nobis est, ab illis autem ante est tradita praedicata, id est patris et filii et sancti spiritus haec quippe diuina scientia, quomodo temporalis est, ut quidam aestimant, et non ab origine mundi haec ante scientia Christiana cunctis hominibus nuntiata, quae in mandato et lege manifestata praedicata ostenditur?
Si autem in medio temporis sub Mosi per umbram minus dictum sit aliquid, non utique dantis erat inuidia domini, quantum non capientis populi caeleste mysterium incapax et debilis hominum et non ualentium incusabitur infirmitas.
Denique ipse Christus dominus quod ante nuntiauerat per sanctos prophetas, hoc et postea firmando praeceperat, dicens: Euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut non solum fidem pristinam ab origine mundi hanc esse declararet, uerum etiam uitam, in qua nos hodie degimus,! in circumcisione cordis, non carnis iactantia conprobaret.
Errant ergo nimium qui generationem [*]( 4 Galat. m 17 21 Matth. XXVIII 19 26 Galat. VI 12 Ierem: IV 4 ) [*]( 3 moysen B anni B an (crasum) A quadringenti (i super e pOftÚl) A 4 beatus om Al mosen A moysen B samnel A iudicem om A 5 sexcenti A samnel A 7 nostri om Al, add A7 in marg 8 quadringinti A 11 tradita et R 14 hanc A 15 manifeatata et B 16 moyse B per umbram B sub umbra A 18 capientes A debiles A 19 nalentinum Al incnsabitnr Sichar- dus] incnsabatnr 28 ut B et A priscam A 25 hoc die degemns A 26 conprobarent A cnmprobaret B erant B. )