Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

In Christo autem et per Christum, per quem cuncta facta sunt, oportuerat nos *** ab eo uidere et cognoscere, et, quod erat maius in lege mysterium de eo ante nuntiatum, ab ipso plenius excipere completum atque consummatum.

Nam quod et castitas similis fuerit in prophetis quam plurimis non est dubium, ut in Helia beato, Heliseo sancto, Danihelo, Hieremia, Hesdra et tribus pueris, et aliis multis beatissimis: ut in Christi praesentia et, quod supra legem erat, ante nuntiatum ab eis cognosceretur, et quod per legem coniugium erat, ipsius firmaretur diuina sententia, uoluntatique hominum et studio concessa haec gratia nosceretur.!

Ideo [*]( 3 Es. XLIII 19 Es. XLVIII 5 5 Es. I 12 6 Ierem. IV 4 7 Gen. XIV 18 8 Galat. III 17 Exod. XH 40 10 Gen. XLIX 8 seqq. 15 loh. I 3 ) [*]( 1 cogentes B 4 annuntiata B 7 Qualem AlB autem et B autem A 8 obtulerit B quadringintos A 9 excidisse apparet fere haec uerba: Iudaeos de terra Aegypti eduxit Moses beatus, etiam multis annis antequam (Frick chron. min. p. 56, 3) 10 deest repromissionem Iudae 11 <id est> addidi 13 ab B ad A 16 deest ueluti tantam scientiam per mandatum nuntiatam ante et om B et quod B qifod A 17 ab ipso-completum om A 21 Hesdra et] hesdre et A hesdre B )

75
et ipse dominus priores illos sanctos ante legem nobis et nos illis prioribus secundum fidem iustitiae copulabat, ludaeos autem et paganos respuens, qui medio tempore inter mandatum erant et gratiam positi: qui inimica uoluntate ac perniciosa pessumdati repperiuntur in uitiis carnalibus, doctrinaeque caelesti inimici et aduersarii, aeterno poenarum iudicio reseruati.

Alia est heresis quae dicit nasci paganos (nos) naturaliter, non Christianos, id est rerum natura corpus et animam hominis non a deo per Christum creari cottidie, sed per uanitatem paganam ita progredi arbitrantur, cum ab Adam usque ad Abraham, et postea usque ad ludam, qui post Abraham quartus est in generatione, non pagani fuerint, neque Iudaei appellati, sed gentes a prouinciarum nomine et diuersitate nuncupati.