Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Usque ad Abraham enim beatissimum . non circumcisionem habentes, non sacrificiis gaudentes deo placebant, et iusti in omnibus ab eo nuntiabantur. Dixit enim Dauid: Sacrificium deo cor contribulatum; et: Immola deo sacrificium laudis. Et quod necessitate [*]( 3 Gen. XIX 24 12 Psalm. XXXII 6 14 Psalm. CIX 1 16 Ee. XXXVIII 4 17 Es. LXI 1 Ezech. XI 5 26 Psalm. L 19 XLIX 14 ) [*]( 1 labore Ax possit A 2 excidisse haud pauca apparet uelut, ante nuntiatam, in scriptaris alia hoc postea B manifestatam 3 dns B dns (in fine uersus) dns A 4 gomurra A sulfur A l). tibi B 8 <cum> addidi 11 patrem Å. priore et sanctum spiritum om A 18 causam A (m in ras) cristianitas A xpianitatis B 20 cupientibus B uoz Sichardus omnipotentisque Sichardus scientia B 22 hac Sichardus] hanc in quam A )
Ante ergo Iudaeis Esaias testabatur propheta: Qui enim haec exquisiuit uit de manibus uestris? Et iterum: Circumcidimini corda uestra, et non corpora uestra. Quale autem et sacrificium Melchisedech sub Abraham inprimis optulerit, ante quadringentos triginta annos quam *** Iudaei nominarentur aut ludas nasceretur et antequam **• acciperent, in libro Geneseos peruides, (id est> mysterium Christianitatis, ut omnia quae in Christianitate sunt, siue fides, siue uita, siue sacramentum, non temporalia, sed ab origine mundi statuta et nuntiata et potius celebrata cognoscas.!!
In Christo autem et per Christum, per quem cuncta facta sunt, oportuerat nos *** ab eo uidere et cognoscere, et, quod erat maius in lege mysterium de eo ante nuntiatum, ab ipso plenius excipere completum atque consummatum.
Nam quod et castitas similis fuerit in prophetis quam plurimis non est dubium, ut in Helia beato, Heliseo sancto, Danihelo, Hieremia, Hesdra et tribus pueris, et aliis multis beatissimis: ut in Christi praesentia et, quod supra legem erat, ante nuntiatum ab eis cognosceretur, et quod per legem coniugium erat, ipsius firmaretur diuina sententia, uoluntatique hominum et studio concessa haec gratia nosceretur.!