Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Pluit dominus a domino super Sodoma et Gomorra sulphur et ignem, quid ibi uidetur nuntiare? nonne deum patrem per filium suum, id est Christum deum cuncta signa et mirabilia perfecisse declarauit? Quod sciens Dauid dominum patrem et dominum Christum, id est uerbum eius, et sanctum spiritum < cum) nuntiabat, trinitatem quidem personarum, unius tamen maiestatis et substantiae ac diuinitatis aequalem potentiam nuntiabat.
Tamen filium de deo patre esse priore et sanctum spiritum proprie demonstrauit edocens: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum; et iterum alibi: Dixit dominus domino meo. Et omnes prophetae de uerbo et spiritu nuntiauerunt, ubique ita dicentes: Et factum est uerbum domini ad me, et: Spiritus, inquit, domini fuit ad me.