Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Et iterum de spiritu in primo die: Et spiritus dei superferebatur super aquam. Et Farao rex Aegypti dicit: Quis haec interpretabitur, inquit, nobis, nisi qui dei habuerit spiritum? Et Dauid: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.

Postea uero uoluntas hominum praua, recedens a tanta scientia pietatis, idolorum mendaciis ac uanitatibus studiose cum properat inseruire, turpissimaeque uitae se dare maluisset, iudicio damnationis obnoxia tenebatur, ita ut ante prophetae dicerent: Sacrificans diis eradicabitur. Et iterum: Dii qui caelum non fecerunt, eradicabuntur.

Et ideo et dominus non suam nouam praesentiam ostendebat dicens: Qui loquebar in prophetis, ecce adsum. Neque ergo [*]( 6 Gen. I 3. 6. 7 Gen. I 14 7 Gen. I 26 13 Gen. XIX 24 15 Gen. I 2 16 Gen. XLI 38 18 Psalm. XXXII 6 24 Exod. XXII 20 Psalm. XCV 5 27 Es. LII 6 ) [*]( 4 scientia om A est B sit A 5 Cur Oehlerus creatore A 7 deesse apodosin apparet 8 ad imaginem om A1 9 <quod> addidi 10 in B utique in A 11 sancti spiritus manifestum B 13 nuntiata A 14 a domino om At sulphor Ax in om A 17 inquid B, om A 25 Et ideo et Azl3 Et ideo Al 27 loquebatur B (tur in ras) )

72
N angelos adorari praecepit alicubi dominus, neque mundi elementa, nec creaturam aliquam, neque idola, quae hominum uoluntas pessima sui sceleris et turpitudinis perpetrandi causa maluit inuenire, ut colentes ea effusam operandi mali possint habere licentiam.

Nam et ipsud nomen idoli species doli et formae praeuaricatio de interpretatione Greca est\' nuncupatum. Trinitas itaque Christianitatis ab origine mundi praedicabatur, et ueritas pietatis sine. intermissione ubique docebatur. Nam et Dauid: Dixit dominus domino meo; et: Spiritus tuus bonus deducet me in uiam rectam; et iterum: Spiritus domini impleuit orbem terrarum; et: Quo fugiam ab spiritu tuo, et a facie tua quo uadam?

Nam Salomon beatus docet quod idolatria ab homine instituta sit illo qui amissum filium suum cum diu fleret quondam ut pater, fecit imaginem eiusdem, et uidendo delectabatur in ea; atque ex eo traditum fuisse posteris diuersamque impietatis materiam inde humano in genere pullulasse.