Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cum enim in libro creaturae mundi, id est in Genesi scriptum habeas: Et dixit deus, et fecit deus; et iterum: Dixit deus: Fiant luminaria *** et sexto die dixit deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Et < quod> fecit deus non angelo utique persuasore in creatione hominis, sed filii sui, Christi domini nostri et spiritus sancti, manifestatum est. Habes enim in Genesi, id est in primo libro sanctam adorandamque trinitatem ante hominibus nuntiatam. Dicit enim ita: Et pluit dominus a domino sulphur et ignem.

Et iterum de spiritu in primo die: Et spiritus dei superferebatur super aquam. Et Farao rex Aegypti dicit: Quis haec interpretabitur, inquit, nobis, nisi qui dei habuerit spiritum? Et Dauid: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.

Postea uero uoluntas hominum praua, recedens a tanta scientia pietatis, idolorum mendaciis ac uanitatibus studiose cum properat inseruire, turpissimaeque uitae se dare maluisset, iudicio damnationis obnoxia tenebatur, ita ut ante prophetae dicerent: Sacrificans diis eradicabitur. Et iterum: Dii qui caelum non fecerunt, eradicabuntur.