Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

sicut et illum Goliath, quem deiecit in pugna solus Dauid beatissimus rex et propheta, cuius et aliorum talium: J Carra, inquit, instructionem portabant armorum. Quia ergo bestiali more a pueritia ad rapinam erant dediti huiusmodi homines, et ueluti a natura hominum morumque alienos scriptura nuntiauit.

Nam quod illi angeli, qui de caelo deiecti sunt, non sint humanae naturae similes, non est dubium, nisi solum quia nefanda et contraria contraque legem suggerere, sicuti et nunc hominibus faciunt, praeualebant intrantes in homines, id est suadentes;

sicut ludaeis inimicus humani generis persuasit contra dominum contraque sanctos prophetas talia scelera perpetrare, sicut scriptum est: Intrauit, inquit, satanas in ludam, ita igitur et ante intrantes inmundi spiritus in animas hominum ac feminarum malae persuasionis scelera in orbe terrarum diffuderant.

Si qui autem putauerit esse iustum angelos ita peccasse transformatos in carne, ut in ea carne mansisse aut ita factos carnales crediderit, uiolenta ratione decernit historiam, sicuti et paganorum et poetarum mendacia adserunt deos deasque transformatos nefanda coniugia commisisse.