Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nam quadringentos iam et plus annos transisse cognoscimus <et), ex quo uenit dominus, fuisse completos. Quomodo itaque hoc erit rationis de anno, sicut sentire uoluerunt hoc ita quam plurimi?

Dominus enim quae in uno annoli gessit et docuit, haec sola praecepit conscribi, non quae ante facta sunt ab eo ac dicta primis XXX annis secundum beatum Iohannem, qui dicit mundum non capere posse, si uniuersa scriberentur quae fecerat.

Propheta itaque Esaias de anno illo dixit saluatoris domini in quo docuit usque ad passionem et resurrectionem et ascensionem in caelum, sicuti et <apostoli> beatissimi tradiderunt, non de trecentis sexaginta quinque annis, ut quidam arbitrantur, sed de anno illo post baptismum scilicet, in quo praedicans credentibus salutis mysteria reserabat de lege pariter et prophetis quae olim dicta sunt testando atque consummando.