Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Alia est heresis quae dicit nomen linguae de Iudaeis primum processisse, alii de paganis, cum utrique hoc ita sentientes errore non paruo decepti sunt. Homo enim factus rationis particeps fuit: *** qui ergo loquebatur ratione, quomodo rationis erat alienus?
Plus ergo prius rationis est esse participem, et rationabilem dici, quam nomen speciale et locale habere alicuius linguae atque ex nomine hominis possidere aliquid. Ab Adam enim usque ad Heber duo milia et septingenti anni transierant.
Erat ergo nomen linguae omnium hominum unum et una lingua. Ex quo autem contra deum cogitauerunt, subtracta est eis illa caelestis scientia, id est linguarum omnium. prudentia et sapientia. Et Heber quidem sanctus quia non discessit a deo secundum nomen ipsius, deus uoluit genus eius pullulare amplius hocque nomine primum in saeculo nuncupari, ut ab Heber, qui non consenserat aedificationi turris rebellantium, Hebrei nomine appellarentur.