Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Propter quod etiam contra illos saepe mortis et in hoc mundo condignam dominus decernit sententiam nuntiando. Non sunt itaque a deo pseudoprophetae missi, neque reges impii retedentes a domino, sed etsi excitantur mali contra malos interdum dimittente domino, hoc gignitur ut a malis mali consumantur.
Boni etenim sustinentes persecutionem, et [*]( 1 Psalm. XLVIII 13. 21 8 Gen. I 29 16 II Timoth. III 8 18 Os. VIII 4 (Gen. VI 3) 19 Ierem. XXIII 15. 21 ) [*]( 2 comparatus A insensatus Bl 3 pecodum A 6 animi A sca A 7 regi A 12 iussione eos inmitti A eos iussione emitti B 13 illo A 15 sua uoluntate A 16 declarat A iannes et iambres B 19 pspeudoprophetis B1 20 dicit om A pspeudoprophetas B1 24 pspeudoprophetae B 25 a domino om A etsi excitantur mali B si excitant malis A 26 hoc om A 27 consumantur Sichardus] consummantur )
Alia est heresis quae terrae motum non dei iussione et indignatione fieri, sed de natura ipsa elementorum opinatur, cum ignorat quid dicat scriptura: Qui conspicit, inquit, terram, et eam commouet terrae motu. Et iterum adhuc: Ego mouebo caelum et terram.
Non adtendentes dei potentiam, elementorum naturae audent adscribere potentiae motionem, ut quidam filosofi uaniloqui, qui rerum naturae hoc adscribentes dei potentiam non cognouerunt,