De Gratia Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VII. ....................... (QVID SIT, QVOD AIT, UT PROPOSITUM DEI MANERET).

VIII. (CONTRA HOC, QVOD DICUNT: TOTUS PERIIT ADAM).

....... sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius. non superposuit homini peccatum sub hac ordinationis suae lege, sed subdidit.

Ecce piissimus moderator generosam esse cupiens facturam suam etiam post ruinam inclinatam, licet hominis uoluntatem totius passionis et concupiscentiae non famulam iubet esse, sed dominam, seductoris uel amicitiam uel repulsam in manu hominis posuit atque in eius iudicio conlocauit. uidetur quidem utriusque operis appetitum electioni ipsius permisisse, sed ideo, ut mali licentia boni fieret gloria. sed sub te erit [*]( 14] Gen. 4, 7. ) [*]( 2 loquebatur v 3 quur P geneseus P 4 eipraessit P ut] quo v 6 eseau P 7 iocob P 8 post iudicium permulta intercidisse demonstraui in libro \' Studien iiber die Schriften des Faustus\' pag. 10 sq.; domini rectum omnimodis asserant, sicut Cain dicitur add. v 9 numeros VII et VIII et verba quid-maneret atque contra-adam addidi ex capitulorum indice 14 apetitus P 15 homini v, hominem P hac] ac P 16 ordinationes P1 19 iubent P, fortasse iubeat scribendum 21 atque in scripsi, ad quem P iudicium v 22 utriusquae P electioni scripsi, electione P permisise P )

76
appetitus eius et tu dominaberis illius. nulla peccandi necessitate concluditur, cuius discretioni committitur, ut peccato superioris libertate dominetur. degener uero animus, qui cum beneficio dei de peccato potest uictoriam consequi, mauult cum offensa dei seruus esse peccati.

Quae cum ita sint, post primi hominis praeuaricationem non mors arbitrii, sed infirmitas, nec inpossibilitas, sed difficultas proposito labore successit. sed et Abel diuinis placere conspectibus per insitum a deo generaliter bonum, id est per propriae meruit uoluntatis affectum. hic ergo, cui cognomen iusti inmaculatae uitae perfectio dedit, quo erudiente iustitiae sectator existeret, nisi eum lex uisceribus inscripta docuisset? aut unde placituras deo hostias et per ignem caelitus adsumendas de adipibus et primitiis scisset eligere, nisi fides, quae eum amatorem uirtutum fecerat, inspirasset, sicut legimus: fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit testimonium perhibente muneribus eius deo. quod nequaquam obtinere potuisset, nisi ad domini donum famuli accessisset obsequium. et tu nihil eum ordinatione dei habere iudicas proprium, cuius deuotioni deus perhibet testimonium? uides bonum credulitatis non nouellum esse priuilegium, sed uetustum, et inter ipsa mundi coalescentis exordia mentem hominis sicut intellectu atque ratione ita etiam fide a summo auctore dotatam? itaque iam tum dedit animae notitiam suam, quando ei committere dignatus est imaginem suam.

VIIII. AD CUIUS IMAGINEM ET SIMILITUDINEM PRIMUS HOMO SIT CONDITUS.

Sed dicis: quid mihi ad libertatem arbitrii iungis imaginem dei, cum ille eximius conditor futurus secuturis saeculis et [*]( 15] Hebr. 11, 4. ) [*]( 1 apetitus P 2 discretione P 3 superiore v 4 beneficium P i 10 cui suprascr. P1 18 absumendas v 14 sciscet P 20 deuotione P deus scripsi, dei P 22 coaliscentis P 23 adquae P 24 itaquae P 25 conmittere P 29 secuturus P )

77
redemptor ad illam magis imaginem fecerit hominem, quam per uirginem erat adsumpturus ex homine? persuasio haec a plerisque profertur, sed omni ratione nudatur, quia prioris initia imaginem multo posterioris induere nullo modo possunt. aut quomodo nondum creati similitudinem is, qui primus creabatur, acciperet? inter haec facilius hoc credi possit, ut ad secundum Adam primus Adam imaginem suam pro ordinis ac temporis ratione transmitteret. minime autem fieri poterat, ut imago nondum existentis substantiae diceretur is, qui ante tot saecula formabatur, et inprudens assertio probaretur, ut, sicut dicunt, similitudinis auctorem ex uirgine procreandum antiquissimi protoplasti persona praecederet.

Huc accedit, quod multum res illa humiliaret in homine primae innocentiae decus, si inmaculatus ad exemplar illius fingeretur, qui peccaturi erat maculas curaturus, ut, cum transgressio nondum existeret, iam tamen transgressionis culpam futuri intercessoris forma praeferret. consequens itaque non erat consummatum atque perfectum ad imaginem illius fieri, per quem necesse erat perditum reparari, ne sub nomine uenturi medici in ipso tempore felicis exordii subplantandi uideretur ruina praedici. id ergo rationi magis congruit, ut in homine, cui in ipsa similitudine a deo gratiae res traditur, non naturae, imago hoc potius nuncupetur, quod a priore et superiore suscipitur, et de ueritate similitudo fuisse conlata plenius iudicetur, quam tamen cum filio naturali pater iure communicat. deinde et illud sollicitius aduertendum est, quod dominus noster Iesus Christus in primo tempore de suo meliora contulit, in secundo autem de nostro deteriora suscepit. et propterea quando ex nihilo nos parauit, imaginem suam factor adposuit, quando uero nos perditos reparauit, formam serui restitutor adsumpsit, sicut ait apostolus: formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo. [*]( 31] Phil. 2, 7.. ) [*]( I 2 adsumturus P plerisquae P 4 poesint P 13 illi P 16 exsteret P 17 itaquae P 18 adquae P fleri om. v 20 medici in scripgt, medi- eini P, medici v 25 iurae P )

78

Quod si ad illam exterioris hominis speciem formati sumus, in cuius membris uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus est, quid erit honoris aut gratiae, si de illa participemus imagine, quam nobis ex parte maxima communem scimus esse cum pecude. grauis ergo eorum error est, qui arbitrantur primum hominem iuxta illum, qui erat sumendus ex Maria, ab incorporea trinitate conpositum. neque enim pater uel spiritus sanctus ueste carnis et habitu erat hominis induendus, ut ad eius quasi ad imaginis suae speciem ac facturam primi hominis lineamenta disponeret ac membra plasmaret, ut posset dicere: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, quam sumpturi sumus ex hac uirgine. ideoque ex deitatis similitudine deriuatur, quidquid homini trinitas in commune largitur. nec sic quidem primus homo secundi Adae suscepisse imaginem dici posset, etiam si filius dei solus hominem condidisset. cum uero unita trinitas dicat: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, plurali singulare et singulari plurale permiscens, et iterum: et fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, ad imaginem dei fecit illum, totiens legis hominem ad imaginem dei conditum et qua auctoritate contra diuina eloquia praesumis asserere iuxta serui formam fuisse conpositum? cum ergo imago haec a patre et filio et sancto spiritu conferatur, suae absque dubio trium personarum una diuinitas primo homini suae imaginis tribuit dignitatem.

Quae cum ita sint, inesse homini licet adtenuatam uoluntatis propriae libertatem minime dubitabis, si primam gratiam, qua a deo est honoratus, inspexeris. imago ergo dei homo dicitur, quia ei indulgenter ac dignanter inseruit ueritas iustitiam, ratio sapientiam, perennitas aeternitatem. de imagine [*]( 16] Gen. 1, 26. 18] Gen. 1, 27. ) [*]( 7 nequae P 9 ad om. v 10 liniamenta P posset scripsi, possit P 12 hac correxi, hoc P, om. v ideoquae P 13 diriuatur P 15 possit P 19 imaginem et om. v 21 qui P 22 assellrere P 23 spiritu sancto v 110 24 suae om. v absquae P 27 minimae P 28 quia P horatus P homo om. v )

79
dei est, quod intellegit, quod rectum sapit, quod inter malum et bonum iudicio examinante discriminat. et cum deus bonitas, misericordia, patientia atque iustitia sit, quanto quisque magis iustus ac patiens inuenitur, tanto magis deo similis adprobatur, cuius utique similitudo non in uultibus, sed in uirtutibus possidetur. et propterea de deo dicitur: subtilis, simplex, sincerus. simplex utique, quia nihil illi extrinsecus adiectitium, nihil aliunde conlatum, sed in illo uirtus, essentia atque substantia est. ac sic deus quod habet est, homo uero haec dona, nisi acceperit, non habet. cum ergo deus iustus ac iustitia, misericors et misericordia, pius et pietas sit, homo iustus esse potest, iustitia esse non potest, misericors esse potest, misericordia esse non potest, pius esse potest, pietas esse non potest, quia. non naturaliter habet ista, sed largiter. uerbi gratia ille aurum est, homo uero deauratum uas uideri potest, et in homine gratia est, quod in deo natura est, et in hoc creatum est, quod in illo probatur ingenitum. et ideo iuxta hanc rationem magis duplex status hominis apparet, cui haec ita inseruntur, ut separentur saepius et auferantur.

Errant ergo, qui iustitiam reliquasque uirtutes animae putant esse substantiam, sine quibus utcumque potest uitali in natura sua uigore subsistere, sine quibus et diabolus in natura sua manere dinoscitur. manifeste enim inueniuntur adposita, dum culpis interuenientibus exuuntur. solum uero arbitrium et inmortalitas, quae etiam malis insita est, non aufertur, licet dignitas et beatitudo inmortalitatis possit auferri. quantum ergo ad libertatem arbitrii et inmortalitatem pertinet, imaginem dei licet a se et in se decoloratam etiam mali habere possunt, similitudinem nisi boni habere non possunt. quae cum ita sint, cum homines ita fuerint imagine et similitudine (dei praediti, ut multi etiam filii) dei meruerint nuncupari, uel paucis adhuc [*]( 2 ds P, dei v 3 adquae P quisquae P 5 utiquae P 7 utiquae P 8 adquae P 16 natura in deo P 19 sepius P 20 erant P reliquasquae P 21 ntcumquae P 22 diabulus P 24 inuenientibus v 28 a se] esse v 30 cur v ita fuerint om. v dei ... filii addidi Ma- xentii loco quodam usus, cf. quae exposui in libro \' Studiera iiber die Schriften des Faustus\' p. 19, dei decorati angeli seu filii v, om. P )

80
exemplis praestringere nos oportet, quanti ante legem litterae erudiente lege naturae, quae prima, ut diximus, dei gratia est, uestibula salutis intrauerint per Christum ad ipsa uitae penetralia perducendi.

Sed (dei) quoque in locum Abel morum ac meritorum similitudine substitutus unde profana fratris instituta respuere, unde meliora potuisset eligere, nisi eum in uiam rectam intellectus et ratio direxisset, qua duce sanctas traditiones et praedicabiles disciplinas uelut hereditarium munus transmisit ad posteros, ut angelorum uel filiorum dei nomine per multas censerentur aetates? quis dubitet innumeras eius familias deo placitas, libertate arbitrii praeditas et ex gentibus fuisse saluatas, de quibus pauci admodum, sed clari atque perfecti ad inluminationem saeculi sacris produntur eloquiis? unde Enoch cum deo ambulare uel deo placere potuisset, nisi eum lex uisceribus infusa secreto magisterio inluminasset in tantum, ut nihil terrenum sapiens mirabiliter a terra deo adsumente raperetur? qui dum fidei merito in prima saeculi illius aetate ceteros antecellit, fidem ipsam cum lege naturae sibi traditam fuisse perdocuit, sicut legimus: fide Enoch translatus est, ut non uideret mortem. ante translationem enim testimonium habuit placuisse deo. sine fide autem inpossibile est placere deo. credere autem oportet accedentem ad deum, quia est et inquirentibus se fit remunerator. nisi uoluntaria deuotione et intentione quaereretur, remunerationem homini non deferret, nisi ei aliquid proprium, unde posset placere, tribuisset. dum autem dicit: ante translationem enim testimonium habuit placuisse deo, dubium non est, quod prius uita examinetur et sic electio [*]( 20] Hebr. 11, 5. ) [*]( 5 dei addidi, om. P, hoc v quoquae P loco v 6 respuere scnpsi, respueret P 7 unde scripsi, inde P elegere P in om. P 13 adq: P 14 Enoch scripsi, in hoc P, enim Enoch v 19 traditum P1 20 perdocet v enoc P 22 inpossibili P 24 fit addidi, om. P, sit v 25 uoluntariam deuotionem v intentionem v quaereret v 26 deferretj et add. v 27 proprium] prius v posset scripsi, possit P 29 uitae P )

81
subsequatur. in persuasione praedestinationis facile declinabitur error accedens, si interrogetur causa praecedens. inquirentibus ergo se remunerator fit: cum magno deest crimine non quaerenti, qui dedit unde possit inquiri.

Qualem quantamque homo a deo legem prima conditione susceperit, perfecta etiam Noe iustitia declarauit, quia generalia fidei dona speciali in se studio uirtutum sectator excoluit. cuius tempore cum corrupisset omnis caro uiam suam super terram, damnatio secuta non esset, nisi praeuaricatio ex arbitrio hominis praecessisset. sicut ergo culpa poenam meretur, ita culpam poena testatur, quae pro aequitate moderatoris infertur. dum autem dicit sermo diuinus: omnis caro corruperat uiam suam, iniquitates illius temporis non inpositae definitioni, sed uoluntariae inputat prauitati. legem itaque litterae absque dubio caelestis dispensatio non dedisset, nisi legem naturae interpellasset usque ad iram diluuii perducta transgressio. ideoque haec lex Moysi, quae prima creditur, iam secunda est.

Opus itaque naturalis legis in cordibus hominum fuisse conscriptum etiam beatissimus pontifex Augustinus doctissimo sermone prosequitur ita dicens: utrumque simul currit in isto alueo atque torrente generis humani, malum, quod a parente trahitur, et bonum, quod a creante tribuitur. item nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema uestigia. nam hinc est, quod etiam impii cogitant aeterna ac praedicanda etiam in praesenti saeculo iura constituunt et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum moribus. quibus ea tandem regulis iudicant nisi naturalibus, in quibus uident, quem ad modum quisque uiuere debeat, • etiam si nec ipsi eodem modo uiuant? quod et apostolus ad [*]( 12] Gen. 6,12. ) [*]( 1 praedistinationis P 2 accidens P 3 ergo om. v sit v magno] non add. v 4 quia v unde] non add. v 5 quantaquae P 6 susciperit P 7 se suprascr. P1 11 culpa poenam v 14 itaquae P 15 absquae P 17 ideoquae P 19 itaquae P 20 agustinus P 21 utrum quae P 22 adquae P 25 est] et v 27 repraehendunt P rectequae P 29 quemammodum P quisquae P 30 et supraRcr. P1 ) [*]( XXI. Faust. ) [*]( 6 )

82
Romanos euidentius protestatur dicens: reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniustitia detinent, quia, quod notum est dei, manifestum est illis. deus enim illis manifestauit: inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas, ut sint inexcusabiles. quia cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum. dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. nisi enim a lege dei recessisset uoluntas, iram dei non sensisset impietas. et cum dicat: quia, quod notum est dei, manifestum est in illis. deus enim illis manifestauit, euidenter hoc disserit per internam doctrinam paginis mentis inscriptam manifestam illis esse debuisse notitiam dei et per creaturae magnificentiam creatorem potuisse cognosci. inexcusabiles quippe apud deum non essent, nisi et extrinsecus et intrinsecus copiam percipiendae ueritatis habuissent adiciente apostolo: quia, inquit, cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt. impios ergo et de intellectu, quod. abusi sunt, damnat, quorum iniustitiam in contemptum diuinitatis accusat.

Famosi autem exundatio uasta diluuii quid aliud nisi arbitrium humani generis per reatum damnati orbis asseruit? ac sic Noe perfecta iustitia spontaneos saeculi illius et ostendit et condemnauit errores, sicut legimus: fide Noe responso accepto de his, quae adhuc non uidebantur, metuens aptauit arcam in salutem domus suae. per quam damnauit mundum et iustitiae, quae per fidem est, heres est institutus. quare condemnauit mundum? quia sequi [*]( 1] Rom 1, 18. 29] Hebr. 11, 7. ) [*]( tn ex 2 iustitiam P 7 quoquae P 21 trinsecus P 24 quo v 27 asserruit P 32 heris P )

83
mundi improbitas iustitiae neglexit exemplum. ac sic inoboedientis accusat reatum et, qui placuit per obsequium, arguit alios placere nihilominus potuisse per studium. certe nullum in illa aetate fatalis constitutio locum habuit. nam quia uniuersalis fuerat praemissa transgressio, uniuersalis est secuta damnatio. quomodo dicis, quod adsumatur unus et alius relinquatur? uide, quem ad modum excepta iusti familia totus orbis cogente iniquitate deletur. illud ergo, quod asseris, speciale decretum excluditur per generale iudicium et, qui pro improbitate damnatur, bonum facere potuisse conuincitur.

X. DE EO, QVOD NATURAE LEQVM IN PRIMO HOMINE ASSERUNT INTERISSE NEC PER POSTEROS UIGUISSE USQVE AD SALUATORIS ADUENTUM.

Sed dicis naturalia bona commemoranda non esse; quia ante aduentum Christi nequaquam gentes ad salutem pertinuisse manifestum est. qui naturam in bonis suis negat debere praedicari, nescit profecto ipsum naturae auctorem esse, qui gratiae est. hoc qui inprudentissime negat, negat naturae bonum extra dei opificium et aut numen quod esse arbitratur aut fatum. cum uero ipse sit conditor, qui reparator, unus idemque in utriusque operis laude benedicitur, unus idemque in utriusque operis praeconio celebratur. iure itaque utriusque rei munus assero, quia me illi scio debere, quod natus sum, cui debeo, quod renatus sum. et propterea non ideo negabo conditoris dona, quia perdidi, sed priora ideo sequentibus non exaequabo, quia multipliciter in melius reparata suscepi. extollam beneficia creantis, sed in inmensum praeferam redimentis.

Ne in hoc quidem uidebor incautus, si profitear, quod aliquotiens in dispositionibus nostris non quidem in uitae nostrae [*]( 1 neglexerit v oboedientis P 2 qui om. v obsequium] et add. v 7 quemammodum P 8 cogente te P 9 iuditiu P 13 uicuisso P 11 16 praedicari debere v 19 nomen P 21 idemquae et utriiiflquae utroque loco P laude — 22 operis om. v 22 itaquae utriusquae P 23 scio illi v 29 ne in] nec v aliquoties P ) [*]( 6* )

84
primordiis, sed dumtaxat in mediis gratias speciales et ex accedenti largitate uenientes uoluntas nostra deo ita ordinante praecedat. utrum ita sit, sacra interrogemus eloquia. legimus in euangelio dicentem dominum: quid tibi uis faciam? et iterum: uis sanus fieri? uides, quia non tribuitur munus salutis, nisi prius interrogetur desiderium uoluntatis. sed et cum uenitur ad baptismum, prius accedentis uoluntas inquiritur, ut regenerantis gratia subsequatur. et in centurione Cornelio, quia praecessit uoluntas gratiam, ideo praeuenit et gratia regenerationem. nihil hic, ut opinor, redolet praesumptionis, cum et hoc ipsum incessabiliter asseram, quod deo ipsam debeam uoluntatem, praesertim cum in omnibus eius motibus ad opus gratiae referam uel inchoationis initia uel consummationis extrema.

Abraham quoque ex media gentilitate progrediens non solum cum omni familia sua ad salutem uocatur, sed etiam pater multarum gentium testimonio ipsius ueritatis efficitur. de dei bonitate est, quod uocatur, de propria uoluntate, quod promptus obsequitur. Iob quoque sine animi libertate incumbenti in se hosti non potuisset obsistere, sed iungit magnanimitatem cordis cum auxilio protectoris. ac sic iustitia remunerantis deuotionem pugnantis ostendit. in spiritali bello ita ad hominis laborem uidetur pertinere conflictus, sicut ad deum refertur euentus. amicos quoque Iob ex gentibus uenisse nondum promulgatae legis tempus ostendit et, dum pro eis idem Iob praecipiente domino supplicasse et exauditus esse memoratur, his quoque adhuc in gentilitate uiuentibus salus indubitata confertur. Rahab quoque in tantum nationis gentiliciae fuit, ut ex gentibus congregandae typum praeferret. ecclesiae. haec etiam in salutem cum omni domo [*]( 4] Marc. 10, 51. 5] Ioann. 5, 6. 16] Gen. 17, 4. ) [*]( i 1 gratia P 5 fieri sanus r 9 eornilio P 14 consummat.iones P 15 quoquae P 17 gentium P bis 19 promtus P quoquae P 20 magnitatem v 24 quoquae P 25 tempus om. r 26 eis idem] eisiloni v 27 quoquae P 28 quoquae P )

85
+ sua fide inoperante suscipitur, de qua legimus: fide R ah Rahab, meretrix non periit cum incredulis. unde hic extra legem positi accusantur increduli, nisi quia legem naturae, cui fides iuncta est, seruare noluerunt? unde obicitur incredulitas, nisi quia in promptu fuit credendi facultas? liberi itaque arbitrii ratio facit, ut remuneretur credens et damnetur incredulus.

Legimus in libro Geneseos: nondum enim conpleta sunt peccata Amorrhaeorum. praedicit dominus filios Israel in terra Aegypti humiliandos atque inde ad perdendas impias nationes et percipiendas promissas sedes in signis et miraculis educendos, sed hoc prius fieri non posse testatur, quam gentes, quas eis traditurus erat, peccatorum excrescentium magnitudine flagellis debitis locum faciant et extendi in se manum afflictionis extremae consummatae iniquitatis mole conpellant. ubi expectatur multiplicatio peccatorum, prauitas arguitur uoluntatum. qui gentili absoluto a lege praecepti inponit pro aequitate sententiam, legem naturae arguit fuisse calcatam, simulque longanimitas sustinentis iustitiam probatur manifestare damnantis. nemo enim moram ex moderatione permittit, qui ex praedestinatione punire disponit. nondum, inquit, inpleta sunt peccata Amorrhaeorum. dum in plenitudine peccatorum commemoratur perditionis causa, aufertur praefixae necessitatis inuidia. diuinae hoc loco patientiae agnosce uirtutem.. liberandus et subuersurus impias gentes populus Israel interim in seruitute retinetur, donec iniquitas gentium conpleatur. tam diu ultionem differt ira iudicii, quamdiu crescat in cumulum mensura peccati, ut concurrente sibi bonitate et seueritate sub uno eodemque tempore hinc absolutio filii, inde contritio exerceatur inimici. [*]( 1] Hebr. 11, 31. 8] Geu. 15, 16. ) [*]( 1 operante v suscepitur P raab P 3 incredulitatis v 5 promtu P 9 amorreonun P israbel P 10 adquae P 11 insignes P1 13 ci P (s suprascr. man. alt.) 18 simulquae P 20 permittit scripsi, praemittit P 21 praedistinatione P inquid P 22 amoreorum P 27 affert v 29 eodemquae P )

86

CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA ANTE GRATIAE TEMPUS AGNITIO UNIUS DEI GENTIBUS CONCESSA NON FUERIT.

In grandi profundo ignorantiae uolutantur qui dicunt, quod unius dei notitiam habere non potuerint gentes ante saluatoris aduentum, cum apostolus asserat factorem mundi per facturae suae magnificentiam potuisse cognosci ita dicendo: quod notum est dei, manifestum est in illis. inuisibilia enim eius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas, ut sint inexcusabiles. quomodo tu excusabiles dicis eo, quod alieni fuerint a caelestibus donis, quos deus ex hoc inexcusabiles protestatur, quod abusi probentur acceptis et opificis sublimitatem sine difficultate scire potuissent, si opus interrogassent? longe est hoc ab omni ratione absque pietate, ut homo ad agnoscendum deum nuper putetur eruditus, cui uniuersus ab exordio rerum testis est mundus, et ideo in eadem epistola (apostolus) dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt. non ergo recenti magisterio ad conprehendendam legem dei credatur inbutus, qui id, quod naturaliter habet, in primi utique hominis conditione percepit. inmutauerunt, inquit apostolus, gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis (corruptibilis hominis) et uolucrum et quadripedum et serpentium.

Dum inprudens abiecta et indigna ueneratur, debuisse se omnimodis cultum dignioribus profitetur, dumque lignum adorat et lapidem, in promptu habuit, ut saperet adorare terrestrium [*]( 6] Rom. 1, 19. 17] Rom. 2, 14. 21] Rom. 1, 28. ) [*](1 neque hoc loco neque in capitulorum indice noui capituli nunverus in P exstat; de uerbis contra hoc — fuerit, quae desunt in indice, cf. quae exposui in Wrro \'Studien iiber die Schriften des Faustus\', p. 11 9 quoquae P 11 celcstibus P 12 probentur scripsi, praebentur P, probantur v 15 absquae P, atque v cognoscendum v 17 apostolus addidi, una. P 19 conpraehendendam P 21 utiquae P 22 corruptibilis hominis addidi, om. P 26 dumquae P 27 promtu P )

87
et caelestium conditorem. nam dum homo colendum esse aliquid probat, ipse intellectus colendi crimen conditoris ostendit. quomodo enim religionis habuit sensum? inuenisset absque dubio deum, si inquirendi adponere uoluisset affectum dicente domino: quaerite et inuenietis. cum enim mens humana ad uidendum oculos aperuerit, statim se desideranti quaesita lux ingerit. ideoque lex intus inserta docuit uenerationem, sed neglegentia et contumacia inuenire non meruit ueritatem. et propterea dum se mortuis simulacris et figuris insensibilibus figmentum caeleste prosternit, iniuriam non solum factori, sed et in se facturae suae intulit et erubescendis semet ipsum contumeliis propriae inmemor generositatis affecit atque ex errore ipso poenam recepit erroris, sicut ait apostolus: et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semet ipsos recipientes. et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit eos deus in reprobum sensum. hic rebellis sensus sponte corruptus non uiolenter ablatus est. sicut, inquit, non probauerunt deum habere in notitia, tradidit eos deus in reprobum sensum. qui pro causis praecedentibus derelinquitur, non fato premitur, sed iudicio reprobatur.

Quod si requiras, unde indoctis nationibus in illa ingenita feritate peccatum, unde nisi per animi motum mentisque consensum? denique pecudes et bruta animantia a peccato omnimodis libera sunt, quia discretionis nescia et rationis ignara sunt. tu deteriorem pecude hominem facis. cur enim ei relinquis peccatum, cui tollis arbitrium? aut si eum subdis peccato, noli priuare iudicio. non ergo mentiatur iniquitas sibi. nouit, quid in occulto homini dederit cognitor occultorum. et ideo quando ab eo quisque pro malo opere corripitur et [*]( 5] Matth. 7, 7. 13] Eom. 1, 27. ) [*]( 1 aliquid P bis 3 censiun v absquae P 5 quaeritae P 7 num ingeret scribendum? incerta v 8 negligentia P 11 erubiscendis P 12 adquae P 14 semet ipsis v 15 notitiam v 18 notitiam P 20 praei mitur P 22 Wgenita P 23 mentisquae P 26 sint P relinques P e 28 iuditio P 29 oculto P ocultorum P 30 quisquae P )

88
condemnatur, bonum facere potuisse conuincitur. magua est ergo uis animi in utramque partem, dum et super honestate confunditur et super inhonestate confunditur. et ideo dicitur per prophetam: palpebrae eius interrogant filios hominum, dominus interrogat iustum et impium. quid me iudicis natus interrogat de peccato, si suae definitionis est, quod delinquo? itaque qui finxit singillatim corda hominum, uias hominum et merita conscientiarum secretus discussor interrogat. sed si te et ipse discutias, si quando in sinistram declinare uoluisti, nonne trepida conscientia, ne peccares, admonuit? nonne te uelut censor occultus tristis cogitatio castigauit? ac sic homines se ipsos latere non possunt testimonium reddente illis conscientia et inter se cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus.

Inter haec si requiras, ubi sit libertas arbitrii posita, ubi sit uoluntas hominis constituta, [et] ubi nisi in intellectu, in ratione atque sapientia? quae cum ita sint, prius necesse habebis homini negare sapientiam, auferre rationem, ut adimere liberam ualeas uoluntatem. quam ob rem si quando delictum aliquod anima intra domicilium suum captiua meditatur, reclamant ei cogitationum secreta, interdicunt ei intrinsecus officia sua, sed uires subtrahit resistendi consuetudo peccandi. sed reuoluis et dicis, quod mali et qui ad perditionem trahuntur non acceperint arbitrii libertatem. primum scire debemus, quia libertas arbitrii duplici ministerio praedita est, nunc ad salutem, nunc ad perditionem sui prompta est. sed obponis, quod uoluntatis libertas solis conpetat liberandis et in redemptionis beneficio constitutis. non ita est. liberatio ad donum gratiae et ad propositum consentientis pertinet uitae, libertas uero arbitrii non est res accedentis munificentiae, sed naturae. quaerentibus illa uel tribuitur uel conseruatur, etiam non [*]( 4] Ps. 10, 5. 12] Rom. 2, 15. ) [*]( 2 utramquae P houestatem v fundatur v 7 itaquae P fineiit P 1 n singilatim P 8 emerita v 10 nec P peccaris P ammouit P 16 et uncis inclusi 17 atquae P 23 trahunt P 26 promta P 27 solii P libyandis competat v 30 accidentis P 31 illam v )

89
requirentibus ista confertur. illa renascentibus ministratur, ista nascentibus. libertas ad solam dei pertinet operationem, liberatio et ad subditi hominis seruitutem. illa bonis confirmata, ista et malis insita est. illa adquisitis et perseuerantibus conpetit, ista et perditis suppetit. illa condentis, ista et oboedientis est. illa potentiae, ista est misericordiae. illa originis et generis, ista est muneris et uirtutis.

XI. GENTES DEUM NATURALITBR SAPUISSE.

Plenus spiritu sancto propheta Daniel sciens deum in sensu hominis appetitum boni maliue posuisse, ita Nabucodonosor alloquitur dicens: quamobrem consilium meum placeat tibi o rex, et peccata tua elimosynis redime et iniquitates tuas miserationibus pauperum. et peccata, inquit, tua elimosynis redime. praefixum uideri non potest, quidquid redimi potest. a sanitate utique non excluditur, cui remedium persuadetur. simulque ei arbitrium non negatur, cui consensus exigitur. liberi animi officium non amisit, qui probatur suscipere potuisse consilium. a salute alienus non inuenitur, cui materia salutis ingeritur. et cui offert propheta conparandae indulgentiae occasionem, inesse ei uoluntatis asserit potestatem.

Sed et hoc, quod Baltasar gentilis arguitur dicente propheta: laudasti deos argenteos et aureos et ligneos et lapideos et deum, in cuius manu flatus tuus est, non laudasti. uides, quia hic alienigena deum et scire potuit et laudare, sed noluit. inesse homini intellectum dei pariter et cultum . ideo propheta memorauit, quia legem naturae indiscrete intra omnis hominis sensum uigere cognouit. et propterea cum praefato Nabucodonosor regi Daniel uim somnii reuelasset, deum [*]( 12] Dan. 4, 24. 24] Dan. 5, 28. ) [*]( 1 ita v 10 danihel P 11 possuisse P nabogodonosor P 13 elimosinis P 15 elymosinis P 16 utiquae P, itaque v 17 cuius v s 24 lineos P 30 nabogodonosor P danihel P )

90
se non ignorare quamlibet profanus ostendit ita dicens: uere deus uester deus deorum est et dominus regum. sed et Darium quis ita de deo sentire et loqui docuit, nisi uis rationis et legis cum Daniele? deum conuersione placari .. ......................

XII. (DE NENIUITIS).

....... unde fuit, quod deum cum conditione cognouit irasci? non enim magna illa ciuitas Ionae eruditione resipiuit nec eius monitis intellectum petendae salutis accepit nec docuit populum propheta, sed terruit, nec misericordiam promisit, sed inmutabilem sententiam nuntiauit, et tamen urbs illa, sicut scriptum est contra spem in spem credidit. atque ipsa sibimet remedia quodammodo interdicta promisit multum placitura deo, etiamsi promissa quaesisset.

Quae quidem remedia ideo interdum a domino supprimuntur, ut uiolentius adquisita seruentur. simulque interposita obtinendi difficultate dum munificentia absconditur, fides probatur, exercetur ambitus, manifestatur affectus, totumque hoc in homine ignis interior a deo insitus et ab homine cum dei gratia nutritus operatur. ostendit itaque gens illa ea, quae saluti hominis conpetunt, ipsa ordinatione facturae deum intra hominem conlocasse et ante munera redemptoris circa rationabilem creaturam semper auctoris dona uiguisse a conditore quidem summo praestita per naturam, sed confirmanda per gratiam. per , gratiam, inquam, in cuius tempore praeteritorum salus erat consummanda saeculorum, quia nihil ad perfectum adduxit [*]( 1] Dan. 2, 47. 13] Rom. 4, 18. ) [*]( 3 et loqui scripsi, aeloqui P, et eloqui v 4 Daniele scripsi, danihelem P, Daniel v conuersione] posse add. v placari] edocuit add. v; lacunam statuendam esse docui in libro < Studiaen iiber die Schriften des Faustus\', p. 13 6 numerum XII et uerba de neniuitis addidi ex capitulorum indice, om. P 10 resipuit v 14 adquae P 15 promisa P 17 simulquae P 19 totumquae P 21 itaquae P 23 colocasse P rarationabilem P 25 praescita v )

91
lex uel litterae uel naturae. in Neniuitis ergo euidenter manifestata est clementiae et bonitatis plena uox domini ita dicentis: repente loquar ad gentem et regnum, ut euellam et destruam et eradicem. si gens illa paenitentiam egerit pro peccato suo, et ego paenitentiam agam super malo, quod locutus sum, ut facerem ei. optat iudex misericors caelestis decreta consilii pio inmutare mendacio, si reus medicinam festinet adhibere peccato. inuitus homini pondus damnationis inponit, qui remedium satisfactionis ostendit et sedulae obsequium seruitutis expectat. et ideo perfecta illa prouidentia, quae in hoc saeculo uirtutum exercitiis delectatur, ordinatissimum et sapientia sua dignissimum iudicauit, ut hominem conditum ad sacrae imaginis dignitatem hic prius agonibus et contritionibus exploraret, illic uero donis et retributionibus adinpleret, ut, cum famulus exhibuisset in labore oboedientiam, dominus ostenderet in remuneratione iustitiam, ut, cum infirmitas humana obtulisset humilem deuotionem, ineffabilem diuina potentia exereret largitatem.

Iugiter ergo laborandum, sed a gratia non recedendum et dicendum: deus, in adiutorium meum intende. ipsum ergo adiutorii uocabulum laborantis requirit officium. adiutorii itaque sermo duos indicat, operantem et cooperantem, petentem et promittentem, pulsantem et aperientem, quaerentem pariter et retribuentem. hoc solum nostrum est, ut, qui pro fragilitate idonei non sumus, saltim quaerendi et pulsandi inportunitate placeamus. ubi erit sedulitas miserentis dei, si, cum persona nihil mereatur indigni, ad hoc desideria accedant otiosi? et ideo nisi obsequendi studium oboedientia indefessa praetulerit, locum remanendi iustitia non habebit. et propterea sermo diuinus in spe laboris sui positum describit agricolam ita dicens: [*]( 3] Ierem. 18, 7. 20] Ps. 69, 2. ) [*]( 1 in om. v manifesta P 4 distruain P 7 mendatio P 11 seculo P 12 dignissum P 13 sacre P 14 conditionibus v illuc P 16 obedientiam P 18 exerceret v largitate P 19 a om. P 22 itaquae P 27 indigni] et add. v accedat P 28 oboedientiae P 30 discribit P agriculam P )

92
ecce agricola expectat pretiosum terrae fructum, ut recipiat temporiuum et serotinum. quid est temporiuum, quid serotinum P temporiui fractus sunt, quos stipendiis militiae praesentis adquirimus. serotini sunt, quos post emeritam seruitutem in illius saeculi retributione capiemus. temporiui sunt fides atque sinceritas cordis, beniuolentia, corporis temperantia, contemptus mali, appetitus boni, tranquillitas mansuetudinis, puritas castitatis. serotini fructus sunt adquisitio rerum inmortalium, hereditas caelestium, proprietas aeternorum, de quibus dicitur: nec oculos uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus his, qui diligunt illum. de quibus per apostolos et martyres dicitur: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. temporiui itaque fructus in uirtutibus sunt, serotini in remuneratione uirtutum. temporiui sunt, quos hic opera capiunt in praeceptis, serotini, quos illic uota consequentur in praemiis.

Quantum ergo delectetur deus, si fecerimus murum, id est ualidissimum contra offensam dei supplicationis obstaculum, sicut fecit ille, de quo legimus: properauit enim homo sine querella deprecari pro populo proferens seruitutis suae scutum, restitit irae et finem inposuit necessitati. qui staret, inquit, oppositus contra me propterea, ne disperderem eam. qui ostendit, quomodo eius ira superetur, quodam modo placatus irascitur. inter haec quicumque a potentissimo ac iustissimo conditore ita factum hominem dicit, ut unus in sinistram sine proprio crimine inpulsu tantum praescientiae deputetur, alter in dexteram indiscussis meritis adtrahatur, hoc aperte asserere deprehenditur inordinatas uel iniquas esse dispositiones et factoris et iudicis. [*]( 1] Iac. 5, 7. 10] 1 Cor. 2, 9. 13] Rom. 8, 18. 20] Sap. 18, 21. 23] Ezech. 22, 30. ) [*]( 1 praetiosu P 2 seretinum P 4 meritam P 5 seculi P 6 adquae P 7 contemtus P appetitum P 13 condigne P passionis P 15 itaquae P 18 si fecerimus scripsi, siue P, fieri v 21 querIIIa P depraecari P 24 separetur v 25 quicumquae P 26 ac iustissimo P bis 29 depraehenditur P 30 factores P1 )

93

Sed hoc loco sollicitus intendat auditor auctori summo, cum hominem plasmare disponeret, auctori, inquam, summo in ministerium et consilium hominis fabricandi quattuor astitere uirtutes. quae quattuor? potentia utique, bonitas, sapientia atque iustitia. tu uide, quam deo ex his quattuor defuisse praesumas asserere. itaque ad intellectum euidentius colligendum proferant, si placet, singulae istae uirtutes quasi tractatus et adlocutiones suas. potentia dicat: faciamus post caeli regnum in secundis mirabilem creaturam, ne in imperii nostri possessione, quae prima sunt, haec etiam uideantur extrema. istam speciosam mundi machinam consummemus, ut in ea hominem faciamus, et praeficiamus, per quem mundus ordinetur, possideatur, ornetur. bonitas dicat: fas non est, ut sola beneficiis nostris caelestia perfruantur. faciamus et in terra hominem, circa quem abundantiam gratiae nostrae exerceamus, circa quem beniuolentiae munera dilatemus, in quem pietatis ingenitae diuitias profundamus. sapientia dicat: non solum faciamus, sed etiam sensu rationis ac discretionis honoremus, prudentiae lumine repleamus, faciamus simplicem, faciamus astutum. simplicem, ne malum callidus inferat, astutum, ne incautus incurrat. insinuemus ei affectum boni, intellectum mali et iuxta gubernationem nostram permittamus eum in manu consilii sui ac proprii in libertate iudicii.

Tractat inter haec secum potentia, cui inest et praescientia. quid agimus, quod eum, si arbitrio suo permittimus liberum, in peccati deuia praenoscimus transiturum et pretiosae dona facturae conuersurum esse praeuidemus ad instrumenta nequitiae? et ideo si opus in eo nostrum uolumus esse perpetuum, tollamus ei de potestate peccatum. dicit iustitia: non ita est. non conpetit legibus nostris, ut is, quem a contrariis oportet probari, de uiribus suis non possit agnosci. non [*]( 1 num sollicitius scribendum ? indat v 2 ministeriom P1 4 utiu quae P 5 adquae P t 6 itaquae P 7 proferunt P 9 cae P (Ii man. alt.) 10 nostre P . 11 ista P 12 praefaciaraus P 14 sola:, ĮJ 15 habundantia P 16 boniuolentiac P quaem P 19 luminp P 23 consili P 24 potentia] sapientia v 25 si om. v 2(3 praetiosae P 28 pepetuum P 29 ei scripsi, eum P )

94
conpetit, inquam, hoc legibus nostris, ut ei, quem glorificari etiam ex officio suo uolumus, materiam et causam gloriae denegemus, ut eum, quem cupimus munerari per nudam gratiam, faciamus de labore proprio nihil mereri. egerant potius in eo singillatim sociae istae germanaeque uirtutes, egerant partes suas. potentiae sit inter cuncta uisibilia, praesertim inter hostes habitaturum creare sublimem, sapientiae ordinare prudentem, bonitatis adiuuare certantem, iustitiae coronare uincentem.

Talem ergo hominem pro utilitate sui ac pro nostri dignitate faciamus, quem in dexteram partem non trahat necessitas, sed uoluntas, qui malum ratione intellegat, bonum uirtute per- Sciat. talem faciamus, cui bonitas in natura, malitia uero extra naturam sit, qui bonum in uoluntate, malum habeat in potestate, qui bonum naturaliter uelit, malum actualiter possit, qui mandata nostra custodiat uoluntarius et periclitari non possit inuitus, cui prima ista sit laudis occasio, ut peccare et possit et nolit. sufficiat autem, quod in quadrupedibus et brutis, quae subicienda sunt homini, iam fecimus tale animal, quod, dum non est obnoxium culpae, fructum non potest habere iustitiae. hunc autem non oportet esse pecudis similem, cui commissuri sumus nostrae imaginis dignitatem. interrogemus ea, quae peccati nescia ac rationis ignara absque ullo prudentiae honore formauimus. numquid proderit pecudi simplicitas sua aut arbori fecunditas sua? erga hominum nostrum non poterimus laudi conferre palmam, si uolumus necessitati seruire naturam.

Hunc ergo conditione subditum, discretione liberum, ratione perfectum ita ordinare nos aequum est sub potestate permissa et lege proposita, ut custodia praecepti aditus et causa sit praemii. nam si mali copiam ac licentiam non habuerit, boni gloriam non habebit. si iuxta beniuolentiam nostram non etiam suo studio uel labore praedicabilem tenuerit sanitatem, non erit innocentia, sed inertia, et praeterea praemium perit, [*]( 3 eum] cum v 4 nil v singilatim P 5 germaneque P 7 sublimen P 14 uellit P 15 pereclitare P 17 nollit P 18 quae om. r re subiciendi P 19 habe P 22 absquae P ulla P 23 peccodi P ee 28 leB P )

95
ubi meritum non praecedit. bona nostra non potest seruare, qui nescit adquirere. nisi fuerit oboedientiae praemissa deuotio, gratiae uilescit oblatio. simulque uerecundia remunerantis est, si honoretur otiosus, si remuneretur ignauus. quin potius cooperante adiutorio etiam suo opere fiat dignus et cum bona conscientia sit beatus. nam nisi fuerit tribuentis iusta liberalitas, non erit accipientis perfecta felicitas, et nisi prius explorata fuerit inquirentis auiditas, in quo iocundabitur benignitas largientis?

Adhuc cum iustitia uerba conserit praescientia et ita dicit: melius est, ut non fiat genus humanum, quam ita fieri uideatur, ut pereat. respondet bonitas atque iustitia: non ita est. propter Cain impium Abel pius in rebus non erit? propter increscentem malitiam mundus Noe iustitiam non uidebit? propter ludam non habebimus Petrum? propter eos, qui uitio blandiente uincendi sunt, in uitam non uenient, qui per rigidam magnanimitatem uirtutis austerae iusto iudicio coronandi sunt? propter praeuaricatorum multitudinem praetermittentur in nihilum iustorum saecula, milia martyrum regnumque sanctorum? propter eos, quos suo crimine praenoscimus peccaturos, non faciemus eos, quos praescimus etiam suo merito placituros? si ita est, plus fraudabit potentiae nostrae praecognita quam consummata malitia nocebit, siquidem bonis malorum praescita generatio nocebit, bonis, qui propter eam creandi non erunt, quae creata quandoque soli sibi nocere potuisset? sed dicat bonitas: ita faciamus humanum genus, ut peccare non possit. cui respondet e contra circumspecta iustitia: quomodo terrestribus dabimus, quod caelestibus non indulsimus? quomodo habebit fragilitas hominum, quod natura non obtinuit angelorum? quae cum ita sint, non audeat [*]( 3 uiliflcit P simulquae P 10 et] ipsa add. v 12 respondit P ttin adquae P 13 propterea in P (correxit man. rec.) propter impium Cain Abel v in rebus] reus v 14 crescentem v 16 blandimente P 17 austere P iuditio P 20 regnumquae P 21 peccaturos correxi, peccaturas P, peccatores v faciaemus P praesciremus P 23 malicia P 24 propterea v 25 quia v quandoquae P 27 respondet e scripsi, respondite P, respondeat e v 28 non om. v )

96
creatura de creatoris opere disputare. potentiae itaque fuit, ut inmortalem ex nihilo hominem conderet, sapientiae, ut capacem rationis efficeret, bonitatis, ut ad beatitudinem praepararet, iustitiae, ut non ante eligeret quam probaret.

Sed inter haec aliquis persistit et dicit: si constat peccatores in illo saeculo suppliciis addicendos et aeternis ignibus mancipandos, sic fieri homo debuit, ut is omnino peccare non possit. quid praecurris, o homo, auctoris tui dispensationes? quid quaeris rem inmortalitatis in regione mortis? quid quaeris in militia, quod paratur in gloria? quid ante emeritum laborem poscis, quae praeparata sunt post laborem? dabitur hoc, sed iam in aeternum iustificato, quando id, quod conlatum fuerit, perire non possit. dabitur hoc, sed in tempore beatitudinis, ubi iam peccatum nec uincere sit necesse nec scire, ubi ad peccandum non uoluntas, non possibilitas erit, ubi sancte, integre, pie uiuere non erit diligentia, non industria, sed natura dispensante ita diuina misericordia atque iustitia, ut qui hic studuerit integritati nulla illic ultra possit labe corrumpi. dignum enim esse iudicabit, ut homo peccare qui noluit infirmus non possit aeternus, sed ut labentibus in inmensum saeculis sine metu gaudium, sine inuido praemium, sine hoste sit regnum. [*]( ho 1 itaquae P 2 nihilominem P 8 posset v 10 milicia P, malitia v paretur v 14 nec necesse P nec scire] nescire P 17 adquae P 18 illuc P 19 iudicauit v 22 regnum] explicit add. P )

97