De Gratia Libri Duo
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Huius inprobae persuasionis assertor hominem intellectu locupletatum, ratione praeditum, diuinae imaginis honore decoratum brutis animantibus et iumentis insipientibus aestimat conparandum, ut ad uiam rectam nullo suo ductu, sed uiolento tantum auctoris imperio pertrahatur. quo genere eum etiam insensibilibus adsimilare contendit elementis, ut sicut de ratione terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo proferunt, quae propriae fecunditatis ignarae sunt, quibus sensus alicuius nec libertas subpetit nec uoluntas, frugum tamen prouentus ex his cultore operante capiuntur, ita ex homine ab omni exercitio uirtutis otioso iustitiae fructus ac bonarum rerum adpetitus atque profectus solo deo insistente sumantur et, quasi in nullo uel sentiat uel consentiat, ita, quaecumque adpetierit gesseritue, in nullo ad conatum eius ac studium pertinere iudicentur, et sicut mare magnum, quod huc atque illuc uentis agitantibus uolutatur, ita ad quodcumque bonum facinus sine ullo affectu suo solo diuinae potestatis inpulsu mens humana uersetur. quae cum ita sint, si hominem a sinistra mali non reuocat intellectus, si ad dexteram boni non excitat ambitus, iam non hominis tenebitur conditione, sed pecudis.
Ecce haereticus sub praetextu gratiae qualem uult hominem esse post gratiam. itaque si liberum arbitrium ex toto periit, quod utique in amore innocentiae uel operatione iustitiae uel in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto in primi hominis praeuaricatione sublatum est, quomodo legimus: iustitiam discite, qui habitatis terram, et iterum: iustus autem ex fide mea uiuit, et: iusti hereditate [*]( 28] Esai. 26, 9. 29] Hebr. 10, 38. 30] Psalm. 36, 11. ) [*]( u 4 persuationis P intelectu P 5 locuplitatum P 7 ducto P 9 elimentis P 16 ita quaecumque correxi, itaque cum quae P, ita cum v 19 post bonum male inserunt uel v 23 pecodis P 24 hereticus P 25 itaquae P 26 utiquae P )
Sed interrogas et ais: quomodo intellegendum est infirmatum humanae mentis arbitrium ? adtenuata libertas eius ita gratiae adminicula plus requirit, sicut homo longa infirmitate confectus adiutoriis ac solaciis gressu titubante magis indiget. igitur sicut post inueteratam luxuriae consuetudinem reparatio continentiae multo labore constabit et sicut longo temulentiae usu captiuata sobrietas cum uiolentia rigidae crucis uix recipitur, quae prius, cum inlaesa teneretur, paruo negotio seruabatur, siquidem cum uoluptate quadam inuiolata conscientia [*]( 1] Psalm. 33, 16. 4] Psalm. 24, 21. 5] Psalm. 23, 3 sq. 6] Psalm. 83, 13. 10] Rom. 12, 1. 12] Leu. 19, 2. ) [*]( 1 domini om. P 2 ad] ia v praeces P poenitus P 3 possesser P 4 adheserunt P 10 utiquac P 14 ac P 21 adminijlcula P (fuit s in ras.) 23 inueteram P luxoriae P raeparatio P 24 labore superaw. pI, unde multum laborare scribendum esse uidetur 25 captia t uita P 27 possedur P )
Audi legislatorem de uoluntatis arbitrio disputantem, cum dicit: posui ante faciem tuam uitam et mortem, bonum et malum. elige uitam, ut uiuas, et iterum: uiam ueritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus. uides quod neminem hic premit fati uel inpositae perditionis necessitas, ubi conpetit eligendi potestas, neque in unam partem trahit praedestinatio, ubi utriusque partis defertur electio. item: fiat manus tua, ut saluum me faciat, quia mandata tua elegi, hoc est dicere: sollicitabat me quidem in sinistram partem perniciosa mundi uoluptas, sed, in dexteram mandatorum tuorum traxit utilitas. itaque cum gentes ipsae ad mali boniue iudicium insito sibi dirigantur arbitrio, quanto magis moderari ad bonam partem uoluntatis suae libertatem potest humilis Christianus, qui possibilitatem suam in dei adiutoris uirtute constituit, ad quem dicitur: si uis perfectus esse, uade, uende quae habes, et iterum: uis sanus fieri? conscius, quantum cordi humano potens factor indiderit, uoluntatem ipsius, quem est sanaturus, interrogat. nam et alio loco populum ambulantem concessa arbitrii libertate sic arguit: educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt. hic quod surdus et caecus est, contumaciae esse intellegitur, non naturae. et in euangelio aperte ostendit inditum esse homini bonae uoluntatis affectum: si quis, [*]( 10] Deut. 30, 19. 11] Psalm. 118, 30. 15] Psalm. 118, 173. 23] Matth. 19, 21. 24] Ioann. 5, 6. 28] Esai. 43, 8. 31] Luc. 9, 23. ) [*]( 1 quemammodum P 5 uigoremquae P 12 eligi P 13 praemit P 14 conpetet P elegendi P nequae P neque] enim add. v 15 praedistinatio P utriusquae P 17 solicitabat P 18 pernitiosa P 19 itaquae P 20 iuditium P 21 libertate v 24 uinde P 27 concessi P )
Uideamus si per otium ad se inuitet hominem deus. abneget, inquit, se ipsum sibi, id est, qui malus est bonus esse contendat et supplicans dicat: et ex uoluntate mea confitebor illi. iubetur unusquisque ex uoluntate conuerti, ne peccator fortasse desperet in melius se posse mutari. si quis, inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi, id est, alter efficiatur ex altero. patientia uincat iracundiam, temperantia refrenet concupiscentiam, humilitas exturbet superbiam, crux conterat uoluptatem. quis haec sine labore cordis, sine adflictione carnis, sine magno hominis utriusque luctamine dormienti sibi per solam gratiam aestimet conferenda? abneget se ipsum sibi, hoc est dicere: o homo, non putes te ita ab auctore tuo conditum, ut de iniquo iustus, de luxurioso castus, de maliuolo benignus esse non possis. quod ut consequi ualeas, non factura in te est mutanda, sed uita. nunc ista dicentes non laborem gratiae coaequamus, sed omnino gratiam sine comparatione praeponimus.
Sed dicis: in tantum nihil est hominis, sed totum gratiae dei, ut apostolus dicat: non uolentis neque currentis, sicut sibi . arrogat Iudaeus ex lege uel Pelagius ex liberi arbitrii praesumptione, sed licet cum hominis seruitute totum tamen miserentis est dei, non uolentis neque currentis. hic illum euidenter notat et arguit, qui solum se sibi sufficere sine [*]( 7] Psalm. 27, 7. 27] Rom. 9, 16. ) [*]( 3 uoluntati correxi, uoluntatis P et v 8 unusquisquae P 9 disperet P 14 utriusquae P 16 ptes P 17 luxorioso P 20 coequamus P 23 uolentes P nequae P 25 paenitentia P 27 nequae P 28 iudaeos P1 29 totam P )
Quos et alio loco simulata iustificatione et obliqua per ironiam uoce condemnat dicens: non ueni uocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam. iustos, id est, qui sibi de praesumptione iustitiae blandiuntur, sicut et alio loco iustificantem se respuit Pharisaeum et accusantem se suscipit publicanum. non ueni, inquit, uocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam, id est, non ueni Iudaeos ex lege sibi iustitiae priuilegia uindicantes, sed potius gentes requiro ex fide peccatorum paenitentiam profitentes. nam ad ipsorum elationem et alio loco ita dicit: non est opus sanis medico, sed qui male habent. Iudaei autem iustos et sanos se iactabant esse, sed non erant. quis autem sanum se sano corde dicere auderet, quando uniuersitas generis humani uno serpentis morsu percussa languebat? una est ergo spes sanitatis infirmo, si se • [*]( 3] 1 Cor. 9, 24. 4] Gal. 5, 7. 7] 1 Cor. 9, 26. 8] 2 Tim. 4, 7. 14] Rom. 10, 3. 17] Matth. 9, 13. 25] Matth. 9,12. ) [*]( 3 nequae P 4 conpraehendere P 5 currebeatis P 7 si P 8 nequae P 11 apastolus P 12 cohercit P 16 hieronimiam P 18 penitentiam P 20 se om. v fariseum P suscipit scripsi, suscepit P 22 noui P (scil. non noni = respuo), ueni uel ueni uocare v 24 ad P, et uel de ud ob v 25 sani P medicos P 27 se] de v 28 mors super cussa P )
Hic ergo sermo diuinus sub appellatione iustorum sine praeiudicio sensus alterius magis Iudaeorum notat atque increpat arrogantiam. nam cum denarius et centesimus numerus iustos perfectosque designet, nonus et nonagesimus iniustos et peccatores ipsa inperfecti numeri ratione designat. itaque hoc loco Iudaei elationem, qui se ex lege iustificans redemptoris misericordiam repudiauerat, apostoli doctrina castigat dicendo: non uolentis, quia in humili Christiano ipsa oboedientia et subiectio cursus est et ascensus, in Iudaei elatione lapsus est et decursus. non, inquit, uolentis neque currentis. quomodo uox ista pertinere potest ad fidelem et Christi legibus subditum, ad quem dicitur: et in lege domini fuit uoluntas eius, et quod praefati sumus: si quis uult post me uenire, et: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, et: qui [*]( 3] Luc. 15, 7. 11] Esai. 53, 6. 26] Psalm. 1, 2. 27] Luc. 9, 23. 28] Psalm. 53, 8. Luc. 9, 24. ) [*]( 1 remedio v, remedium P 3 rnagis v angelus P1 4 agentem P ro supra P 9 supra P 10 quis a scripsi, qui se a P, quis eo v erris P 11 omnes — perdiderat om. P\', in fine paginae add. Ps 14 perdiderant P2 ro nolebant P 15 apellatione P 16 atquae P 17 argantiam P centissimus P 18 perfectosquae P 19 itaquae P 20 alationem P 22 et om. P 24 iuquid P nequae P 26 le P 28 uoluntariae P )
Quapropter ex homine, qui in Christo renatus est, non hoc constat in examen uocandum esse, quod natus est, sed quod operatus est. si ergo actus hominis non est etiam uoluntatis, quomodo dicit: si uolueritis et me audieritis, bona terrae comedetis? itaque conditor utriusque, id est exterioris et interioris hominis deus, sicut potentia sua corporis humani membra disposuit, ita ordinatione sua ministerium usumque membrorum homini agere ac dispensare permisit. et sicut dexteram in omni homine ipse formauit, sed in potestate hominis posuit, ut eam quo uellet extenderet et ad diuersa opera conferret., pari modo sensum rationis et arbitrium uoluntatis in unamquamque animam inseruit inspirauit infudit, sed eam in manu humani consilii moderandam et exercendam reliquit eiusque officia iuri hominis dominioque conmisit, ut, si malum [*]( 5] Matth. 16, 27. 11] Rom. 14, 10; 2 Cor. 5, 10. 191 Esai. 1, 19. ) [*]( ...... - 5 hominis enim P 6 unicuiquae P 7 secundum om. v 8 praedistinatione P 9 in om. v 11 loco alio P Christi v 12 unusquisquae P 15 iuditio P 16 hoc — esse om. v 20 itaquae P utriusquae P et interioris om. v 22 usumquae P 24 dextram r spd et v 25 uellit P opera om. v 26 eonferet P 27 unamquamquae P 28 reliquid P 29 eiusquae P dominioquae P )
Omnibus itaque oblatum est, quod ab omnibus reposcendum est. nam si circa hominis, ut dicunt, salutem specialis est dispensatio, nescio quomodo generalis poterit esse discussio. sed cum dicat: omnes nos manifestari oportet ante tribunal dei, non eam ab omnibus terribiliter exigeret, nisi omnibus misericorditer obtulisset. igitur in procinctu militiae constitutum ita apostolus adhortatur: labora quasi bonus miles Christi. nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probauit. nam qui in agone contendit, non coronatur, nisi legitime certauerit, et iterum: laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. audi et alio loco apostolum non tua otia praedicantem: de cetero, inquit, fratres, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite uos armatura dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, [*]( 17] 2 Cor. 5, 10. 20]2Tim.2,3. 24] 2 Tim. 2, 6. 26] Eph. 6,10. ) [*]( 6 iustumquae P 7 denaegauit P gressumquae P 9 parte P quamlibet partem v 11 capisendae P 12 aurieudu P 13 meritor eius P quia aurire P 18 terrebiliter P exegeret P 19 procincto P 22 nam et v 24 agriculam P 25 de om.v 28 armaturam v 29 diabuli P )
Si huic aduersario iam certos quosque inposita, quomodo asseris, originis necessitas deputasset, non quaereret quos deciperet nec deputatis uigilare prodesset. sed non ita est. nam sicut hostis omnibus admouetur, ita omnibus praesidii et adiutorii dextera non negatur et orantibus ac uigilantibus misericordiae benignitate succurritur, quae utique pulsantibus magis ex deuotione quam ex praedestinatione defertur. itaque inter ista, qui dicit solam gratiam sine exercitio operis et laboris posse sufficere, nonne tibi uidetur in hanc blasphemiae uocem alienata mente prorumpere: nemo uigilet, nemo ieiunet, nemo luxuriae inpugnationem abstinentiae contritione castiget, nemo bellum uitiis mortificatione exterioris indicat, nemo interioris curae plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini [*]( 14] 1 Petr. 5, 8. ) [*]( 2 armatura P 4 in add. PJ ueritate v lurica P 5 calciate P 7 nequissime P 8 positis P 9 positis P 10 fidaei P 12 prom- O tum P 13 diabulo P 15 diabulus P 17 certes P quosquae P impositos v 18 deceperet P 19 uigiliare P 22 utiquae P 23 prae- O distinatione P itaquae P 24 exerciti P 27 luxoriae P 28 exteris 11 nwm hominis post exterioris addendum? interiores P 29 libidine P )
Ubi est illud prophetae: audite me, qui sequimini, quod iustum est, et quaeritis dominum, uel illud apostoli: nescitis quoniam, cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, serui estis eius, cui oboedistis, siue peccati ad mortem siue oboeditionis ad iustitiam. dum ergo apostolus ab homine studia meliora deposcit, inesse ei facultatem bonae uoluntatis ostendit, quam cum praeferimus, aperte ordinationem atque mirabilem dispositionem sui praedicamus auctoris, quam ad iusta officia praeparatam idem apostolus demonstrat dicens: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. item: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire [*]( 14] Esai. 51, 1. 15] Rom. 6,16. 23] Rom. 6,12. 28] Rom. G, 19. ) [*]( 1 macerate P 5 elimosinarum P 6 adquae P 7 per se ferat scripsi:, perseuerat P, perferat v 8 intercludendoTI P 10 diabuli P 11 13 promtum P prossus P1 14 adite P 16 exhibuistis v seruos om. v 18 ad P 21 adquae P dispossitionem P 22 demonstra P\' 25 exibeatis P 26 exhibeto P )
Igitur dum liberi interemptor arbitrii in alterutram partem omnia ex praedestinatione statuta et definita esse pronuntiat, etiam suprema remedia paenitentiae sensu abruptae impietatis euacuat. et quomodo praedicat gratiam, qui misericordiam negat? quomodo uidetur asserere dei donum, cuius tollit auxilium? quomodo audet de scripturis praesumere testimonia, qui scripturarum conatur excludere beneficia? quomodo mihi dicitur: declina a malo et fac bonum, si iam malum declinare non possum? cur apostolus loquitur: mortificate, inquit, membra uestra, et iterum: eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ut filii lucis ambulate? quomodo mihi mutationem mei legis praedicator insinuat, si inmutabilem legem factor inposuit: expoliantes, inquit, uos ueterem hominem cum actibus eius induentes nouum? quomodo concretam peccati labem inseparabiliter ad originem et conditionem pertinere contendis, quam deponi et exui posse cognoscis ? intellege contrario te spiritu aduersus sanctum spiritum loqui, qui legis et prophetarum sacramenta, qui euangelicae ueritatis oracula mundo in adiutorium dedit et praecepta diuina per laboriosae seruitutis officia gratia cooperante seruantibus regnum caeleste promisit.
Quapropter honorem sancti operis ac laboris de praemii magnitudine ac dignitate metire, cuius palmam tu pariter et coronam uilem absque dubio iudicas, si eam sine laboriosa contritione adprehendi posse confirmas. numquid potest sine magna operis intentione mandatum illud diuinae praeceptionis impleri? noli, inquit, uinci a malo, sed uince in bono [*]( 11] Psalm. 36, 27. 13] Col. 3, 5. 14] Eph. 5, 8. 17] Col. 3, 9. 31] Bom. 12, 21. ) [*]( 3 eundemquae P 6 praedistinatione P 7 supraema P 10 quomo P 13 quur P inquid P 17 immutabilem P, inimitabilem v 19 peccan tis P 23 mundo P (0 man. alt. in ras.) adiutoriom P 28 absquae P 29 adpraehendi P 31 inquid P ) [*]( XXI. lam. ) [*]( 3 )
Sed haec ardua uia offendit ignauos et labor deterret otiosos. non ergo uiolentia praescientis, sed inoboedientia peccantis in causa est, sicut legimus: perierunt propter iniquitates suas uelut somnium exsurgentis, et iterum: discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem, et alio loco: non custodierunt testamentum dei et in lege eius noluerunt ambulare. non ergo inpossibilitas ab opere iustitiae hominem reuocat, sed iniquitas et uoluntas. cum autem [*]( 1] 1 Cor. 15, 33. 5] 2 Cor. 4, 8. 9] Gal. 6,14. 14] Psalm. 16, 4. 18] Matth. 7,14. 24] Psalm. 72,19. 25] Psalm. 6,9. 27] Psalm. 77,10. ) [*]( 1 moros P 3 gratia v nullu P pereclitari P 4 num quit P a num qui docuerit v 5 ut ėx ut P 6 agustamur P 9 crucixus P 10 adquae P 11 plaenae P quur P 12 remunerantis v 18 cum] quae v uia] est add. v 21 praetiosum P 22 ostendit v deterrit P 25 discite P 28 iustiae P )
Aedificat ergo domum hanc dominus per sanctos suos et sancti per dominum suum. aedificatur\' ecclesia per eum, qui dixit: ut sapiens architectus fundamentum posui. numquid aliter aedificatam cognoscis ecclesiam, quam per labores et officia sacerdotum, per ministeria et exempla sanctorum, per apostolorum uirtutes et martyrum mortes ? sed inter haec cum usque ad omnium malorum tolerantiam uitaeque iacturam laborare debeat famulus, ad dominum tamen semper est referendus laboris effectus. qui uero uel initium operis sibi praesumit adrogare uel finem, ad illum merito dicitur: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam. ceterum sicut ab homine indefessae seruitutis expectanda deuotio est, ita operis consummati domino [*]( 1] 1 Tim. 5, 20. 4] Ezech. 33, 20. 8] Psalm. 126,1. 16] 1 Cor. 3, 9. 20] 1 Cor. 3, 10. ) [*]( 2 quaji: P 8 cum per scripsi, cum P, per v 4 unumquemquae P 5 quicuquae P subcubuit P 18 utiquae P 14 dominus addidi, om. P, ef. I.18 15 praesoles P atquae P 21 aedificat et cognoscit v 24 usquae P uitaequae P ) [*]( 3* )
Aiunt uas contumeliae in uas honoris transire non posse eo, quod dixerit apostolus: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? hoc loco praecedentes causas, quibus uel in honorem uel in contumeliam homo transeat, conclusa elocutione suppressit. nam cum homo per gratiam esse coeperit uas honoris, inuigilandum est, ut acceptus honor diuina cooperatione seruetur, ne adquisitus homo postmodum in uas contumeliae culpa exsistente uertatur. quod autem dicunt ab ineunte aetate praefinitum in melius non posse mutari deteriorem hominis statum, hoc illic futurum creditur post uitae huius excessum, ubi iam nec emendatio nec mutatio erit, apud inferos. ceterum usque in finem et ad iustitiam transire pessimi et periculum possunt timere perfecti, sicut legimus in primo Regum: qui glorificant me, glorificabo eos, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. quare iste [*]( 16] Rom. 9, 21. 29] 1 Reg. 2, 30. ) [*]( 3 conmissum P 5 samuhele P regalemquae P 7 phitonibus P 1 . 9 phitonisse P falentia P 10 subuertione P 13 eorum scripsi, eum P dicit v 20 locatione v suppraessit P 25 illuc P 27 usquae P 28 in primo Regum scripsi, in regum P, om. v 30 contempnunt P )
Quisque ergo renatus in Christo, nisi prius fuerit uas malitiae per culpam propriam, uas offensae et irae esse non poterit. et e contrario, ut fiat uas misericordiae, prius futurus est uas oboedientiae, ut praecedentibus causis iusti iudicis sententia subsequatur. ostendamus uas contumeliae in uas honoris adiutorio dei et studio suo posse transire: si, inquit, dixero impio: morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. quid est impius nisi uas contumeliae? ecce per remedium paenitentiae subito honoratur candore gratiae et induitur decore iustitiae, ut peccatorum faece detersa confidenter possit dicere cum propheta: asperges me hyssopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. audi apostolum, quomodo dealbari posse pronuntiat maculas conscientiae, ut de uase iniquitatis uas sanctificationis appareat: in domo, inquit, magna non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, (alia) quidem in honorem, alia uero in contumeliam. adtolle cor liberum ab inmutabili necessitate, humana conditio, et agnosce circa salutem hominis domini tui ineffabilem bonitatem. cum dixisset: alia quidem in honorem, alia uero in contumeliam, manum spei fidelibus aperuit ac dilatauit ita dicens: quod si quis se ex his expurgauerit, erit uas in honorem sanctificatum. [*]( 11] Ezech. 33,14. 17] Psalm. 50, 9. 21] 2 Tim. 2, 20. 28] 2 Tim. 2, 21. ) [*]( 1 dispicitur P utiquae P illi P 5 post alterum ipse add. est v 6 quisquae P 7 uas om. v 13 feceritquae P 17 aspargis P me] g domine add. v ysopo P 22 linea P alia addidi, om. P quidem scripsi, cf. l. 26, quid enim P quid enim alia sunt uasa v 27 dilitauit P )
Uas ergo cordis utriusque rei capax est et, quod in se ante permisit infundi, facile potest prioris propositi mutatione uacuari, ut ipsum atque idem uas in se et apud se effusa iniquitate permaneat. itaque uas ad substantiam hominis, quod uero in uase conditur, ad genus ac diuersitatem pertinet uoluntatis. et alio loco ostendit dominus perditum restitui posse, cum dicit: non sum missus nisi ad oues, quae perierunt domus Israel, et iterum: epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. non ergo in natura eius fuerat facta perditio, sed qui recedendi contemptu mortuus fuerat, reuixit desiderio reuertendi. nam sicut sui criminis est, quod longe pii parentis refugit oculos, ita suae est deuotionis, quod per insitum sibi bonum deliberans et adsurgens ad paternos recurrit amplexus. sed gratia, quae pulsauerat peregrinantem, ipsa suscepit reuertentem. recedat hinc originalis definitio uel fatalis. ecce mortuus uiuificatur et perditus inuenitur, sicut et mulier euangelica, quae amissam in domo dragmam, id est rem uel cuiuscumque muneris uel salutis lucerna inquirit accensa et ad gratiae oleum adponit studium suum et cum dei adiutorio iungit se requirentis intentio ac sic, quod intus perdiderat, intus inuenit.
Si quando ergo homo ex bono malus uel ex malo bonus effici arbitrio mentis adnititur, uoluntas, quae libera est, a deo data corrigitur, non uis praedestinationis operatur. et quotienscumque in sacris paginis legeris: in quacumque die conuersus ingemueris, tunc saluus eris, et iterum: nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et uiuat. conuertimini a uiis uestris pessimis, et iterum: impietas impii non nocebit eum, in quacumque die conuersus fuerit ab iniustitia sua, et illud: auferte [*]( 7] Matth. 15, 24. 8] Luc. 15, 24 (32). 26] Ezech. 33,11. 29] Ezech. 33,12. 30] 1 Cor. 5, 7. ) [*]( 1 uis v utriusquae P 3 idsum P adquae P 4 itaquae P 8 aepulari P 11 recedendo v contemtu P 12 parentes P 15 susin cipit P 16 definicio P 18 cuiuscumquae P 21 uenit P 24 praedistinationis P quotienscumquae P 25 quacumquae P 28 uestris om. v )
Itaque manifesta sententia est de Christi corpore posse hominem in partem diaboli per culpam propriam commutari, sicut et alio loco absolutissime docet de optimo pessimum fieri et templum dei posse uiolari ita dicendo: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in uobis. si quis autem templum dei uiolauerit, disperdet illum deus. ecce iam templum dei esse dinoscitur, iam a sancto spiritu possidetur, et per incuriam uiolari atque corrumpi et ab indigno hospite occupari posse memoratur, sicut et propheta increpat animam dei gratia sponte euacuatam: ego plantaui uineam electam, omnem ueram. quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae? ecce uineam a deo nobili radice plantatam, studio cultoris electam, proprio ostendit crimine deprauatam. et ideo de ea in Esaiae cantico loquitur: expectaui, ut faceret uuam, fecit autem spinas. expectatio increpantis agricolae ostendit hanc uineam dare fructus potuisse iustitiae. et cum stantem cadere testetur posse, cum dicit: et qui se existimat stare, uideat ne cadat, et e contrario ad iacentem loquitur: numquid qui cadit non resurgit? potens est enim deus [*]( 6] Hab. 1, 16. 7] Iob 41, 18. Thren. 4, 1. 9] 1 Cor. 6, 15. 14] 1 Cor. 8, 16. 20] Ierem. 2, 21. 24] Esai. 5, 4. 27] 1 Cor. 10,12. 28] Ierem. 8, 4; Rom. 14, 4. ) [*](1 consparsio P 4 recepit v 12 diabuli P 15 et om. v 17 et] tamen add. v 18 adquae P 20 euacuatam scripsi, uacuatam P plantaui] te add. v omne semen uerum v 22 deo a v 23 electum P deprauatam P 24 uuam] uineam v 25 agriculae P )
Inter haec sollicite nobis apud haereticos requirendum est, utrum homo bonum non possit an nolit. insita homini bonae semina uoluntatis euidenter adsignat ita dicens: si uolueris mandata (seruare), conseruabunt te, et: noli deficere a disciplina domini, et: noli abstinere bene facere egenti, et: noli fabricari in amicum tuum mala, et: nolite fieri, sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, et: noli repudiare consilia matris tuae, et: noli intendere fallaci mulieri, et: noluit intellegere, ut bene ageret, et: noluerunt accipere disciplinam. cui nolle obicitur, uelle in promptu fuisse euidenter ostenditur. et plura similia sunt in eloquiis ueteris testamenti, quae omnia ipsam specialiter constringunt et conuincunt uoluntatem. in libris etiam nouis euangelicis et apostolicis, quid aliud nisi libertas uoluntatis ostenditur, ubi dicitur: nolite thesaurizare thesauros in terra, et: nolite eos timere, qui occidunt corpus. sobrii estote, iusti et nolite peccare, ad Timotheum: noli neglegere gratiam, quae in te est. nec [*]( 4] Esai. 1, 16. 12] Eccli. 15, 16. 13] Prou. 3, 11. 15] Prou. 3, 29. Psalm. 31, 9. 17] Prou. 6, 20. Prou. 5, 2. 18] Psalm. 35, 4. 19] Ierem. 5, 3. 24] Matth. 6, 19. 25] Matth. 10, 28; 1 Cor. 15, 34. 27] 1 Tim. 4, 14; Philem. 14. ) [*]( 2 cParbitrii ex perbitrii P 4 immaculata v 9 fuisse] qui se P coiimissum P 10 hereticos P 11 nollit P 12 uoluntatis] quod add. v 13 seruare addidi, om. P et om. v 17 repudeare P 20 promtus P 22 conueniunt P 23 apastolicis P 24 thesauro P 26 stote P peccare] et add. v timothium P )
Uidemus ergo et in bonam et in contrariam partem posse humanae mentis transire consensum. et ideo alio loco dicit: bonum, inquit, facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. operemur ergo bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. nolite, inquit, diligere mundum: nisi ei bonum ad meliora contulisset affectum, mali ei non interdiceret appetitum, et ideo in sinistram crimine suo trahitur, qui a domino suo uocatur ad dexteram. et propterea iterum dicit: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. aperte mali necessitate non premitur, cui uictoria de boni electione promittitur. non enim in deuia lex originis trahit, quem auctor in biuio conlocauit, ac sic, cui uoluntas indita est, ut uincere malum possit, si forte aduersario suo cessit, animus ei pugnandi defuit, euentus non defuit obtinendi. legimus ad Hebraeos: uoluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam ueritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia. secundum haec, si libertatem arbitrii non habemus, quomodo cum uoluntate peccamus? qua causa reus sit (si) requiras, quia post acceptam notitiam ueritatis ad spiritum declinauit erroris. post acceptam, inquit, notitiam: intellege eum accepisse gratiam et per neglegentiam perdidisse, et iterum: inritam faciens legem Moysi [*]( 3] Iac. 2,1; 4,11. 5] Gal. 6, 7. 7] 1 Ioann. 2, 15. 11] Gal. 6,9. 17] Rom. 12, 21. 23] Hebr. 10, 26. 30] Hebr. 10, 28. ) [*]( 2 seruos-uoluntate om. v seruus P1 7 nequae P 10 alio suprascriptum in P man. alt. 12 metimus P 13 autem a P 14 contulisse P 18 praemitur P 21 aduersario suo cessit] aduersarios uocet si v 22 pugnandi P (i in ras. man. alt.) 23 uoluntarie P 27 si addidi, om. P, ef. pag. 42, 10; post causa addunt v 29 neglientiam P 30 inritum Pl )
Cur sub duobus aut tribus testibus accusatur et quasi proprii criminis reus moritur, si iam ineuitabili ad peccandum naturae lege deprimitur ? sed ideo absque dubio meretur poenam, quia potuit et noluit custodire iustitiam. qua uero causa tanto bono exutus sit si requiras, quia, inquit, spiritui gratiae contumeliam fecit. agnosce hoc loco, quia gratia non tam negata homini defuit, sed hominem prius ab eodem derelicta et contempta deseruit benignitas dantis. cum quodam dolore increpat contumeliam respuentis ac sic, cum ad deuia uoluntarius declinauit, non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus, similis effectus illis, de quibus psalmista pronuntiat: et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et in sequenti causas amissae benedictionis obtendit: et seduxerunt, inquit, eos uana ipsorum et seduxerunt eos in inuio et non in uia. hic praeuaricator mandati ideo apparuit reus, quia ad malum magis seductus est quam coactus. similiter et ad Galatas transgressionis noxam ad hominis retorquet offensam ita dicens: sed tunc quidem ignorantes deum his, qui natura non sunt dii, seruiebatis. secundum haec natura deus est Christus, cui seruire praecipimur. sequitur: nunc autem, cum cognoueritis deum, immo cogniti sitis a deo, quomodo conuertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo seruire uultis? non dixit: boni esse non potestis, sed mali esse uultis. nisi in bono potuissent stare correcti, non arguerentur ad deteriora [*]( 17] Psalm. 106, 38. 23] Gal. 4, 8. 26] Gal. 4, 9. ) [*]( 1 testibus om. P 6 quur P 7 ineuitabilia P 8 absquae P 9 causam P, causa in v 10 si om. Pl 12 ho mihi P conte pi Ita P 22 ad om. P transgressioni P retorquid P 25 hanc naturam v 28 elimenta P )
Ecce istos, qui fide geniti facti fuerant abortiui, asserit adhuc posse ad Christi imaginem reformari et, dum perditos adhuc filios uocat, praeuaricationem sine desperatione condemnat docens et reparari perdita et auferri posse conlata. nam cum alio loco haereticus apostoli sententiam praedestinationem dei uel praefinitionem interpretetur esse, cum legitur: miserebor, cui uoluero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor, interrogandus est, utrum quod uult deus ordinatum an inordinatum, iustum an iniustum sit? cum id, quod necesse est, iustum esse responderit, dicendum est: puta hic uerba esse iustitiae, quia uoluntas diuina iustitia est. et ita haec elocutio intellegenda est miserebor, cui uoluero, id est: cui iustum esse (consilium) cognouero, cuius promptam fidem uidero, quem praeceptis meis oboedire perspexero, quem meam facere probauero uoluntatem. et misericordiam, inquit, praestabo, cuius miserebor: quod ita intellegendum est, qui conlatam a deo misericordiam subdita et sollicita mente seruauerit, ampliorem misericordiam consequetur, sicut alio loco dicit: qui enim habet, dabitur illi et superabundabit, id est, qui acceptum dei donum cum uigilantia et cordis timore custodit, magis ac magis gratiae ipsius capiet augmentum, ut ei profectus ipse pariat incrementa profectuum, sicut alio loco dicit: et sanctus adhuc sanctificetur.
Quod autem et illud ad praefinitionem dei putant esse referendum, quod apostolus dicit: ergo cuius uult miseretur et quem uult indurat: dicis itaque mihi, quid adhuc queritur? uoluntati enim eius quis resistit? manifeste [*]( 1] Gal. 4, 19. 8] Rom. 9,15. 20] Matth. 13, 12. 25] Apoc. 22, 11. 27] Rom. 9,18. ) [*]( 8 qui] de add. v 5 disperatione P 7 hereticus P praedistinationem P 8 interpraetetur P 12 puto v num haec scribendum? 13 diuino P 14 cui] quem v 15 consilium addidi, om. P 20 con- «equaaur P 21 et om. v superhabundabit P quia v 26 ad om. P 28 itaquae P 29 quaeritur P manifestae P )