Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit uniuersitas recensere, breui reserasti compendio, dum beati Seuerini finitimas Pannoniorum prouincias incolentis uitam moresque uerius explicasti et quae per illum diuina uirtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum — nesciunt facta piorum praeterire cum saeculo — ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio peruexerit lectionis. et ideo, quia tu haec quae a me narranda