Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

DOMINO SANCTO SEMPERQVE CARISSIMO EVGIPPIO PBESBVTERO PASCASIVS DIACONVS.

Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustineo.

direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit uniuersitas recensere, breui reserasti compendio, dum beati Seuerini finitimas Pannoniorum prouincias incolentis uitam moresque uerius explicasti et quae per illum diuina uirtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum — nesciunt facta piorum praeterire cum saeculo — ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio peruexerit lectionis. et ideo, quia tu haec quae a me narranda

poscebus elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adiciendum labori uestro studio nostro credimus: siquidem aliter [*]( 1 Epistolam Pascasii om. MV 3 sancto] om. CO semperque] semper G eugepio libri 4 pascasius T: paskasius L paschasius CGN 6 perpendens NT: perpendis CGL 7 contempnis L 8 cotgplatione L 10 acclesia GL 11 prouintias T 14 tradidistis (corr. m. 1) L nesciunt CGNT: nesciunt enim L piorum Bollandus: priorum CGLNT 15 perire N 16 relatio] relaxacio G i7 a] om. C 19 credimus NT: credidi- I mus OGL alter (corr. m. 2) T )

69
audita narramus, aliter experta depromimus. facilius uirtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conuersatione docentium.

Diuinis charismatibus inspiratus scis, bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum feruoris attribuant, quantum puritatis infundant. de qua re apostolicae uocis auctoritas latius innotescens: forma, inquit, estote gregi, et beatus Paulus Timotheo praecipit: forma esto fidelibus. unde idem apostolus iustorum catalogum summa breuitate contexens ab Abel incipiens insignium uirorum pergit narrare uirtutes.

sic et ille fidelissimus Matathias morti gloriosissimae iam propinquans filiis suis hereditario iure sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis celebrius excitati animas suas pro legibus sempiternis Sanctitatis feruore contemnerent. nec paterna liberos fefellit instructio: tantum enim profuerunt memoratis facta maiorum, ut aperta fide armatos principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemonicas longe lateque diruerent ciuicamque coronam gestis decorati perennibus splendenti patriae prouiderent.