Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

DOMINO SANCTO SEMPERQVE CARISSIMO EVGIPPIO PBESBVTERO PASCASIVS DIACONVS.

Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustineo.

direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit uniuersitas recensere, breui reserasti compendio, dum beati Seuerini finitimas Pannoniorum prouincias incolentis uitam moresque uerius explicasti et quae per illum diuina uirtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum — nesciunt facta piorum praeterire cum saeculo — ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio peruexerit lectionis. et ideo, quia tu haec quae a me narranda