Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Sane patria, de qua fuerit oriundus, fortasse necessario a nobis inquiritur, ut inde, sicut moris est, texendae cuiuspiam uitae sumatur exordium, de qua licet me fatear nullum euidens habere documentum, tamen quid hinc ab ineunte aetate cognouerim non tacebo.
cum multi igitur sacerdotes et spiritales uiri nec non et laici nobiles atque religiosi, uel indigenae uel de longinquis ad eum regionibus confluentes, saepius haesitarent inter se quaerentes, cuius nationis esset uir, quem tantis cernerent fulgere uirtutibus, nec ullus ab eo penitus auderet inquirere, tandem Primenius quidam, presbyter Italiae, nobilis et totius auctoritatis uir, qui ad eum confugerat tempore, quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti uelut pater fuisse diceretur, — post multos itaque familiaritatis adeptae dies erupit quasi pro omnibus et ita sciscitatus est dicens: \'domine sancte, de qua prouincia deus his regionibus tale lumen donare dignatus est?\' cui uir dei faceta primum hilaritate respondit:
csi fugitiuum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre\\ his talia serio mox subiciens: \'quid prodest\' [*]( 1 uirtitibus M pr. opulentus] opimus L 2 per] p (= pro) N uebeitur M euehitur CGL 5 ut inde MNTV: unde CGL texende GV texendo N 6 qua] om. L; ea Sauppe licet] om. C GL fateor CGLM 7 tamen-tacebo MNTV: om. CGL 8 cum multi igitur MNTV: nam cum multi CGL spirituales CG 9 noftilei V 10 re#gionibus T sepius GMNV esitarent N hesitauerint C esitauerint M excitauerint L 11 querentes GN 12 fulgere] fleere M nullus G penitus LV penit\'us M ,13 inquirera N primfnius L pr. pimenius CG Italiae] om. M 15 oreste N iniquQ G peremtus N 16 uelud N 17 itaque] om. CG adepte NV 18 siscitatus G sc5 LN prouintia MT 19 deus] om. M lumen] lumen xpf M 20 hylaritate CGL 21 precium MNV 22 serio CG: senior MNTV seuerinus L subitiens M )