Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicitus materiem praeparat: quod si moles instar parietum impolitis componatur artifice tardante lapidibus, numquid aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus interuenit, nulla rite subicitur fundamenti munitio? sic ego quoque pretiosam materiem ingenio uestro uilissima compositione uix praeparans num putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi disciplinae liberalis nulla constructio, nullus grammatici culminis decor extitit?