Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

tali memoratus presbyter responsione conticuit nee quisquam ante uel postea beatum uirum super hac parte percontari praesumpsit. loquela tamen ipsius manifestabat hominem omnino latinum, quem constat ad quandam orientis solitudinem feruore perfectioris uitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori uicina, quae barbarorum crebris premebantur incursibus, diuina compulsum reuelatione uenisse, sicut ipse clauso sermone tamquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas orientis urbes nominans et itineris inmensi pericula se mirabiliter transisse significans. haec igitur sola quae retuli, quotiens de beati Seuerini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite semper audiui.