Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Romanos tamen duris condicionibus aggrauans quosdam etiam Danuuio iubebat abduci. nam cum quadam die in proximo a Fauianis uico ueniens aliquos ad se transferri Danuuio praecepisset, uilissimi scilicet ministerii seruitute damnandos, dirigens ad eam uir dei ut eos dimitteret postulab at. uerum illa facibus feminei furoris exaestuans mandata reportari iussit asperrima. \'ora\' inquit \'tibi, serue dei, in tua cellula delitescens: liceat nobis de seruis nostris ordinare quod uolumus\'.
haec igitur audiens homo dei: \'conifdo* inquit, in domino meo Iesu Christo, quia necessitate compelletur explere quod praua uoluntate despexit*. uelox itaque secuta correptio prostrauit animos arrogantis. quosdam enim aurifices barbaros pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arta custodia. ad hos filius memorati regis admodum paruulus, [*]( 1 ualedicendi L pr. (corr. m. 1 in mg.) uadedicenti G1 Anon. cod. Meerm. inquid V Anon. codd. Meerm. et Pal. uilis»imis (s rasa) T nilisimis V 2 cito] scito L plurimi Anon. cod. Meerm. 3 Feletheus (q a m. 2) L Feua CGL filius] om. L 4 cpit CLlMTV cepit GL eras. 5 coniunx CGL (n alteram, add. L2 supr. uers.) 6 clementiae] dementia V reuocabat MNTV: retrahebat CGL 7 ergo] autem M cetera G L 8 quondam MNTV: quosdam CGL conata] contra N 9 seuserini M sagrilega T quantotius LMTV quatotius N 10 romanis V conditionibus MNTV 11 adduci M post abduci spatium uacuum unius uersus et semis in L 12 fabianis GL fauanis N 13 praecepisset] prqcessisset L (q a m. 2) minisUrii (eras.) T ministrii V 14 dannandos (corr. m. 1) L dapnandos M 16 serue dei] om. M 19 in] I add. 02 in mg. meo] om. CGL compelle«tur T compellitur L 22 pro] (= propter cf. I. 5 et Ind. ad Viet. Vit. ed. Petsch.) om. L 23 ammodum (corr. m. 2) LT ammodum N. )
his auditis regina crudelis et impia, uestibus dolore conscissis, talia clamitabat: \'o serue domini, Seuerine, sic, sic a deo tuo inlatae uindicantur iniuriae! hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea uiscera uindicares\'! itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens fatebatur se pro scelere contemptus, quod in seruum dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli confestimque directis equitibus ueniam poscens et Romanos, quos eodem die tulerat, pro quibus et rogantem contempserat, retransmisit et aurifices accipientes protinus sacramentum ac dimittentes infantulum pariter et ipsi dimissi sunt.
his auditis reuerentissimus Christi seruus gratias creatori referebat inmensas, qui ob hoc interdum differt uota poscentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petitur, maiora concedat. id namque egit omnipotentia saluatoris, ut, dum liberos saeua mulier subicit seruituti, seruientes cogeretur reddere libertati.