Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tunc duo captiuorum ab ipsis hostium sedibus fugientes ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus uir Christo sibi reuelante praedixerat. igitur frustratis insidiis aduersantum Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus uitam rebus tranquillissimis terminauit.
Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossuum dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque uicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. itaque nihil proficiente diuersitate remedii tandem uidua mater ad sanctum uirum uehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem.
sed uir dei sentiens a se magna deposci fletu commotus aiebat: \'quid opprimor opinione fallaci? cur aestimor posse quod nequeo? non est uirtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do tamquam misericordiam consecutus a deo. tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis uiribus largiretur. illa nihil morata uestem, quam induta fuerat, se uelociter exuens egentibus diuidere properabat.