Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tunc ergo a uiro dei hoc responsum praedictus accepit: si nos una catholica fides annecteret, magis me de uitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia. nec aduersitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis uirtutibus innitaris. maledictus, inquit scriptura, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius. disce igitur insidias cauere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis\'.
qui dum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latronum aliquos captiuasset ex Rugis, uirum dei misit protinus consulendum. qui sanctis eum mandatis, ne [*]( 17 Hier. 17, 5 ) [*]( 1 Krcenrugorum cod. Vind. 1064 flaccitheus L flacetheus N 2 cpit CGL1 TV cepit N inferiore CGL 3 infensos] infestos L 4 is] His N 5 celeste L cqlestq N 6 pricipibus G 7 postulasse] ptulisse N 8 denegatum] delegatum L 9 accipit N 10 annecteret (n prior sup. uers. a m. 2) L adnecteret M me] ime V; om. CG uite V perpetuitate libri: perpetuae (= aeternae) salute uel prosperitate Hartel 11 sollicitus quae nobis est] om. V 13 turbaberis CGNTV: turbaris L turberis M 14 desiderata prosperitate L 15 pretermittas L 21 dum MNTV (cf. Paucker Spicileg. add. lexic. lat. p. 67): cum CGL slsibi V 22 latronum MNTV: latrocinantium barbarorum CGL uirum CGLMNTV (er. Lucif. p. 7, 15 ed. Hartel): ad uirum Sauppe ex codd. rece. 23 misit] om. M protinus] protinus adiit (adiit a m. 2 in ras. 5 litt.) M )
tunc duo captiuorum ab ipsis hostium sedibus fugientes ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus uir Christo sibi reuelante praedixerat. igitur frustratis insidiis aduersantum Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus uitam rebus tranquillissimis terminauit.
Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossuum dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque uicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. itaque nihil proficiente diuersitate remedii tandem uidua mater ad sanctum uirum uehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem.