Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis, habens Gothos ex inferiori Pannonia uehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. is ergo beatissimum Seuerinum in suis periculis tamquam caeleste consulebat oraculum. ad quem, dum uehementius turbaretur, adueniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum.
tunc ergo a uiro dei hoc responsum praedictus accepit: si nos una catholica fides annecteret, magis me de uitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia. nec aduersitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis uirtutibus innitaris. maledictus, inquit scriptura, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius. disce igitur insidias cauere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis\'.