Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
[Tunc et Laudicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos quid esset interrogat. respondentibus, quod cuiusdam sancti Seuerini corpus transiret, compunctus ad fenestram se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque uehiculum sancti corporis contemplari. cumque fenestrae nixus incumberet et oraret, protinus uidit, singillatim nominatimque demonstrans omnes notos atque uicinos. quo facto cuncti, qui audierant, gratias deo lacrimantibus gaudiis retulerunt.
Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae Neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum langorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput uehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum subleuauit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens uoti sacrificium deo cum gratiarum actione reddebat.