Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Igitur illustris femina Barbaria beatum Seuerinum, quem fama uel litteris cum suo quondam iugali optime nouerat, religiosa deuotione uenerata est. quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam cum multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum uenerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus inuitauit.

tunc sancti Gelasii, sedis Romanae pontificis, auctoritate et Neapolitano populo exequiis reuerentibus occurrente in castello Lucullano per manus sancti Victoris episcopi in mausuleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est.

Qua celebritate multi langoribus diuersis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. inter [*]( 1 soluta MNTV: resoluta CGL cunque TV 2 *ospitium (h ras.) L coosuerat TV: consueuerat CGLMN interrogatus M: interrogantis CGLNTV 3 nutu] nitu N signoque CGMNT: signoque V signoue L et orasse et CGL: et orasset NTV an orasset M optulisse LM 4 lonquente G 7 indicauerunt M 8 clementiae] gra clemeatiq (sed grq del. m. 1) N 10 quondam] quodam M 11 religiosa deuotionel deuotiosa L; religiosa in ras. G 12 italia L cum MNTV: om. GGL labore CGMNTV: honore L 14 UBrabilem V martianum TV 15 frequentibus litteris G turn M 16 neapolitane Ll neapolitanq L1 17 ezsequiis L exequis V reuerentibus CG NTY: Jreuertentibus L reuerendis M occurrentibus M lucullano CGLN: lucallane TV lucalano M 18 manu TV qictois V in] om. N mausuleo NTc mausoleo CGLM manusuleo V b 20 celeritate (corr. m. 2) L languoribus CGMNTI Lmguobus V ) [*]( vim. s ) [*]( 5 )

66
quos quaedam uenerabilis ancilla dei, Processa nomine, cinis Neapolitana, cum grauissimum aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris prouocata uirtutibus in itinere properanter occurrit et ingressa sub uehiculo, quo corpus uenerabile portabatur, statim caruit omnium langore membrorum.