Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
eumque renersus ad hospitium, quo suscipi consuerat, intarrogatus fuisset; ex more, nutu signoque pulsatus, et orasse et laudem se deo obtulisse clara uoce respondit. quo loquente pauefacti qui eum nouerant, ad oratorium cum clamore currentes sancto Lucillo presbytero simulque nobis, qui cum illo eramus, ignorantibus quod euenerat, indicarunt. tunc omnes exultantes in gaudio diuinae clementiae gratiarum retulimus actionem.
Igitur illustris femina Barbaria beatum Seuerinum, quem fama uel litteris cum suo quondam iugali optime nouerat, religiosa deuotione uenerata est. quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam cum multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum uenerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus inuitauit.