Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis uicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessauerat. \'scitote\' inquit \'fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam prouiaciam absque ulla sui captiuitate peruenient.

sed mementote praecepti sancti Ioseph patriarchae, cuius ego indignus et infimus uos attestatione conuenio: uisitatione uisitabit uos deus: tollite ossa mea hinc uobiscum. quod non mihi, sed uobis est profuturum. haec quippe loca nunc frequentata cultoribus in tam nastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant'.

cuius uaticinii ueritafcem euentus rerum praesentium comprobauit. leuari uero suum corpusculum pater sanctissimus, pietatis prouidus, [*]( 17 Gen. 50, 25 ) [*]( 4 cui] cum L pr.\' 5 deum] dominum G M 6 operibus insistatis M auctore L domino] deo L 7 uos CGMNTVi om. L 8 coniuBge L 10 karitatis N 11 sitote V filii M israhel C ilil G ereptos esse CGLNV: ereptos essa T esse ereptos if 12 egypti CGLMN qgipti V cunctos] contos V ferre III MV 13 iusta V 15 prouintiam V mementote] mtote M 16 precepti L patriarch M ego indignus et inflmus uos NTV: II uos ego indignus et infimus CGL ego indignus nos M 17 uitatione T uisitauit (eorr. m. 2) L 18 tollite OGMNTV: et tolletis L ni 21 ostes L estiin antes GGLM se auri M 22 uaticii (corr. m. 2) L 23 comprobanit] demonstrauit M 24 corpuBScfclum G )

58
argumento praecepit, ut, dum generalis populi transmigratio prouenisset, indiuisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens optentu memoriae eius in uno societatis sanctae uinculo permaneret.

Diem etiam, quo transiturus esset idem beatissimus Seuerinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstrauit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus dei ita respondit: si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegauit, ego quoque tibi in eodem die uigiliarum mearum studia obseruanda migraturus e corpore derelinquo.