Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ipse uero ad secretum habifcaculum, quod Burcum appellabatur ab accolis, uno a Fauianis distans miliario, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum uenire consueuerat, oratione continua deo proprius inhaereret. sed quanto solitudinem abditam incolere cupiebat, tanto crebris reuelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis negaret afflictis.
proficiebat itaque per singulos dies eius meritum crescebatque fama uirtutum, quae longe lateque discurrens caelestis in eo gratiae signa pandebat. nesciunt enim latere quae bona sunt, cum iuxta sententiam saluatoris nec lucerna sub modio contegi nec in monte posita ciuitas possit abscondi.
inter cetera enim [*]( 20 cf. Matth. 5, 14. 15 ) [*]( 1 numquam L illo V experturum] x et um in ras. a m. 1 T 4 in remotiore loco M secedens] recedens CL qui] quod CG 5 winbercuineas cod. Vind. 1064 fol. 64\' contentus] ctept\' V 6 ut] om. L 8 haud] haud T haut L; om. M procul] om. M 9 CQpit OGL\'MTV 10 animas] animos OG; om. L auditorum] om. .L secretiu N 11 burgum CGL apellatur (sic) M wienafabiaois GLNTV fauianis cod. Vind. 1064 12 sepius GLNV 14 proprius Hartel (comparat. aduerb. proprie cl. Neue Lat. FormenU II 114): propius GGM propitius NTV propitio L inhereret CGNTV sollicitudinem N abditam] om. CGL 15 crebrius CG relationibus M 16 presentiam L populis] popllf M denegaret CGL qa 17 meritum eius G 18 caelestis] cqlestis (qa add. m. 2) L gratiae] gra L 20 lucerna M 21 monte] inte V ciuitas posita M caetera GL )