Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Deinde beatus Seuerinus in locum remotiorem secedens, qui ad Vineas uocabatur, cellula parua contentus, ad praedictum oppidum remeare diuina reuelatione compellitur, ita ut, quamuis eum quies cellulae delectaret, dei tamen iussis obtemperans monasterium haud procul a ciuitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam uerbis instituens animas auditorum.
ipse uero ad secretum habifcaculum, quod Burcum appellabatur ab accolis, uno a Fauianis distans miliario, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum uenire consueuerat, oratione continua deo proprius inhaereret. sed quanto solitudinem abditam incolere cupiebat, tanto crebris reuelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis negaret afflictis.
proficiebat itaque per singulos dies eius meritum crescebatque fama uirtutum, quae longe lateque discurrens caelestis in eo gratiae signa pandebat. nesciunt enim latere quae bona sunt, cum iuxta sententiam saluatoris nec lucerna sub modio contegi nec in monte posita ciuitas possit abscondi.