Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

dei famulus ait: \'etiam si inermes sunt tlli, milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator deus per omnia comprobatur. tantum in nomine domini perge uelociter, perge fidenter: nam deo misericorditer praeeunte debilis quisque fortissimus apparebit: dominus pro uobis pugnabit et uos tacebitis. uade ergo festinus, hoc unum ante omnia seruaturus, ut ad me, quos ex barbaris ceperis, perducas incolumes\'.

exeuntes igitur in secundo miliario super riuum, qui uocatur Ticuntia, praedictos latrones inueniunt: quibus in fugam repente conuersis arma omnium sustulerunt, ceteros uinctos ad dei famulum, ut praeceperat, adduxerunt captiuos. quos absolutos uinculis, cibo potuque refectos paucis alloquitur: ite et uestris renuntiate complicibus, ne auiditate praedandi ultra huc audeant propinquare: nam et statim caelestis uindictae iudicio punientur, deo pro suis famulis dimicante, quos ita consueuit superna uirtute protegere, ut tela hostium non eis inferant uulnera, sed arma potius subministrent*.

dimissis itaque barbaris ipse de Christi miraculis gratulatur, de cuius et miseratione [*]( 1 percunctatus M 4 sed] et CO 5 prqcepit V 7 uictores] auctores N dei] et dei COL iruermes (h rasa) L inhermes M 10 perge fidenter CGMNTV: om. L 11 nam CGMNTV: ia L praheunte G 13 ad] a F 14 coeperis T cqperis MV incolomes NTV 15 ticuntia NTV: ticuncia M tyguntia CO tigantia L predictos L1 16 inueniunt] inuenerunt CGL 17 ceteros LMN uinctos] uero uinctos CGL 18 praeceperat] pdixerat L adduxere CGL 19 denuntiate CGL 20 predandi Ll hue] hunc OxN 21 et MTV: om. CGLN uindicte V iuditio M 22 deo] ds V 24 subministrent LMNT1: sumministrent CO T\'V 25 gratubatur M de cuius - promittit] om. M miseratione] miratione O ) [*]( VIIII. 2. ) [*]( 2 )

18
promittit numquam illud oppidum hostium praedas ulterius experturum: ciues tantum ab opere dei nec prospera nec aduersa retraherent.

Deinde beatus Seuerinus in locum remotiorem secedens, qui ad Vineas uocabatur, cellula parua contentus, ad praedictum oppidum remeare diuina reuelatione compellitur, ita ut, quamuis eum quies cellulae delectaret, dei tamen iussis obtemperans monasterium haud procul a ciuitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam uerbis instituens animas auditorum.

ipse uero ad secretum habifcaculum, quod Burcum appellabatur ab accolis, uno a Fauianis distans miliario, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum uenire consueuerat, oratione continua deo proprius inhaereret. sed quanto solitudinem abditam incolere cupiebat, tanto crebris reuelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis negaret afflictis.

proficiebat itaque per singulos dies eius meritum crescebatque fama uirtutum, quae longe lateque discurrens caelestis in eo gratiae signa pandebat. nesciunt enim latere quae bona sunt, cum iuxta sententiam saluatoris nec lucerna sub modio contegi nec in monte posita ciuitas possit abscondi.