Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

dei famulus ait: \'etiam si inermes sunt tlli, milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator deus per omnia comprobatur. tantum in nomine domini perge uelociter, perge fidenter: nam deo misericorditer praeeunte debilis quisque fortissimus apparebit: dominus pro uobis pugnabit et uos tacebitis. uade ergo festinus, hoc unum ante omnia seruaturus, ut ad me, quos ex barbaris ceperis, perducas incolumes\'.

exeuntes igitur in secundo miliario super riuum, qui uocatur Ticuntia, praedictos latrones inueniunt: quibus in fugam repente conuersis arma omnium sustulerunt, ceteros uinctos ad dei famulum, ut praeceperat, adduxerunt captiuos. quos absolutos uinculis, cibo potuque refectos paucis alloquitur: ite et uestris renuntiate complicibus, ne auiditate praedandi ultra huc audeant propinquare: nam et statim caelestis uindictae iudicio punientur, deo pro suis famulis dimicante, quos ita consueuit superna uirtute protegere, ut tela hostium non eis inferant uulnera, sed arma potius subministrent*.