Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

calciamento nullo penitus utebatur: ita media hieme, quae in illis regionibus saeuiore gelu torpescit, nudis pedibus ambulare contentus singulare patientiae dabat indicium, ad cuius immanitatem frigoris comprobandam testem constat esse Danuuium, ita saepe glaciali nimietate concretum, ut etiam plaustris solidum transitum subministret.

qui tamen talibus per dei gratiam uirtutibus sublimatus intima humilitate fatebatur dicens: ne putetis mei meriti esse quod cernitis: uestrae est potius salutis exemplum. cesset humana temeritas, elationis supercilium comprimatur. ut aliquid boni possimus, eligimur, dicente apostolo: qui elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti etimmaculati in conspectu eius. orate immo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad iustificationis augmentum saluatoris dona proficiant.