Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

A discipulorum quoque suorum oellula spiritalis doctor non longius habitabat, in orationibus uel abstinentia [*]( 1 *arcianum V 2 renoto V 3 ai*t T 4 martianum TV 6 annotantes CGLMN 7 plurimos] pluribus N 8 qua] qui M indicantibus sicut signauerant] om. M 9 approbauerunt N 10 uir MNTV: om. CGL seuerinu\' V 11 reprente L districtiore] districcione G 12 cyborum M 13 occurre N 15 pabula M 17 tibi] om. M 19 obducto] om. M loetalis TV letalis OGLIN 20 euanuit M narrasse OOMNTV: narrare L Buffitiat V 21 nam] om. CG saepius ** T egritudines GLMNTV 22 isdem L: hisdem CGMNTV 24 A] om. V spiritualis CGL 25 orationibb; (prior b rasa) V abstinentia] in abstinentia OG )

56
iugiter perseuerans: cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua uero orationum tempora in paruo complebat oratorio, quo manebat. in quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, prouidebat.

stratus eius unum erat in oratorii pauimento cilicium, omni tempore ipso quo uestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. numquam ante solis occasum nisi certa soluit festiuitate ieiunium. quadragesimae uero temporibus una per hebdomadem refectione contentus aequali uultus hilaritate fulgebat. aliena quasi propria errata deflens quibus poterat praesidiis temperabat.

Deinde post multoB agones et diuturna certamina, cum se idem beatus Seuerinus de hoc saeculo transiturum deo reuelante sensisset, memoratum Rugorum regem Febam cum uxore eius crudelissima, nomine Giso, ad se uenire commonuit.

quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ut ita cum sibi subiectis ageret, quo se iugiter cogitaret pro statu regni sui rationem domino redditurum, aliisque uerbis intrepide monuisset, protenta manu regis pectus ostendens reginam his interrogationibus arguebat: hanc) inquit animam, Giso, an anrum argentumque plus diligis?) cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre, uir dei sapienter adiecit: [*]( 2 psalmodia L, corr. m. 2 sollempniter LlM sollenniter G 8 complebat] implebat M 4 toraculis L 6 in medium proferebat cl M 7 egritudinis GLMTV 8 cilium (ci add. m. 2) T 11 quadragesime GV 12 ebdomadem OGTV ebdomada (ã a m. 2 in ras. L) LMN contentus] contSntus (uirgulam add., n del. m. 2) L equali GL hylaritate CG 16 deo] dno N 17 regem rugorum M febam MNTV: feuam CL fquam G 18 (et 23) giso GO- LN: gisa MTV 19 salutaribus] solarib; M exortatus LxVl affaatibiis T sibi cum L 20 subiectis (prior i in ras.) T quo CGMNTV: ut L pro statu] pstrata N 22 protenta] porrecta (porrec a m. 2 in ras.) L 23 iuterrotionibus V 24 arum V Cunque TV )

57
ergo\' inquit desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio uestram magis dissipet potestatem: etenim mansuetudinem regiam tu saepe conuellis\'.

at illa: \'cur\' inquit \'nos sic accipis, serue dei?\' cui ipse: contestor ait tuos ego humillimus iam profecturas ad deum, ut ab iniquis actibus temperantes piis insistatis operibus. huc usque regnum uestrum auctore domino prosperatum est: iam ex hoc uos uideritis\'. his monitis rex cum coniuge sufficienter instructi ualedicentes ei profecti sunt.

Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis uicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessauerat. \'scitote\' inquit \'fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam prouiaciam absque ulla sui captiuitate peruenient.

sed mementote praecepti sancti Ioseph patriarchae, cuius ego indignus et infimus uos attestatione conuenio: uisitatione uisitabit uos deus: tollite ossa mea hinc uobiscum. quod non mihi, sed uobis est profuturum. haec quippe loca nunc frequentata cultoribus in tam nastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant'.

cuius uaticinii ueritafcem euentus rerum praesentium comprobauit. leuari uero suum corpusculum pater sanctissimus, pietatis prouidus, [*]( 17 Gen. 50, 25 ) [*]( 4 cui] cum L pr.\' 5 deum] dominum G M 6 operibus insistatis M auctore L domino] deo L 7 uos CGMNTVi om. L 8 coniuBge L 10 karitatis N 11 sitote V filii M israhel C ilil G ereptos esse CGLNV: ereptos essa T esse ereptos if 12 egypti CGLMN qgipti V cunctos] contos V ferre III MV 13 iusta V 15 prouintiam V mementote] mtote M 16 precepti L patriarch M ego indignus et inflmus uos NTV: II uos ego indignus et infimus CGL ego indignus nos M 17 uitatione T uisitauit (eorr. m. 2) L 18 tollite OGMNTV: et tolletis L ni 21 ostes L estiin antes GGLM se auri M 22 uaticii (corr. m. 2) L 23 comprobanit] demonstrauit M 24 corpuBScfclum G )

58
argumento praecepit, ut, dum generalis populi transmigratio prouenisset, indiuisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens optentu memoriae eius in uno societatis sanctae uinculo permaneret.

Diem etiam, quo transiturus esset idem beatissimus Seuerinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstrauit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus dei ita respondit: si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegauit, ego quoque tibi in eodem die uigiliarum mearum studia obseruanda migraturus e corpore derelinquo.

ille his sermonibus tremefactus cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret quasi primitus transiturus, adiecit: (hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec domini constitutum humana uoluntate praeteriet).

Praeterea Fredericus a fratre suo, Rugorum rege Feba, ex paucis, quae super ripam Danuuii remanserant, oppidis unum acceperat, Fauianis, iuxta quod sanctus Seuerinus, ut retuli, commanebat. ad quem cum idem Fredericus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: [*]( 1 populis GM 2 prouenisset] prouenit se N acquisierat Ll MN 3 obtentu GMN optSptu V 5 beatus LM 6 corpore] co M hac] om. M significationes V pr. 7 epiphaniorum LN: epyfaniorum T epyphaniorum CGMV se sanctus M 8 prsbiter TV abbati sui GIV retiarum CLNTV reciarum GM 9 sollempnitate L sollennitate G 10 dei famulus M 11 celebranda L ueneranda M sollSpnia LIM sollennia G 13 studi. (0 eras.) V obseruanda V 14 ttpute L 17 preteriet -LMN 18 fredericus MNTV: ferderuohus C GL rege TV 19 feba MNTV: feua CL fua G danfibii t. L \'20 acceperan N fabianis G 21 commanebat GGLlM NTIV: commonebat L\' Tt idem] ille M fredericus] ferdfiruchus GL federuchus C 22 cqpit OGLN cepit M )

59
noueris me\' inquit \'quantocius ad dominum profecturum et idcirco monitus praecaueto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertemptes et substantiam pauperum captiuorumque contingas, indignationem dei, quod absit, tali temeritate sensurus\'.

sed Fredericus insperata commonitione perculsus: \'cur\' inquit hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum?\' et ille: qualibet inquit \'occasione cellulam meam uolueris laedere, et hie statim probabis et in futuro solues quam non opto uindictam).