Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

his auditis rex modestis allegationibus mitigatus cum suo protinus remeauit exercitu. igitur Romani, quos in sua sanctus Seuerinus fide susceperat, de Lauriaco discedentes pacificis dispositionibus in oppidis ordinati beniuola cum Rugis societate uixerunt. ipse uero Fauianis degens in antiquo suo monasterio nec admonere populos nec praedicere futura cessabat, asserens uniuersos in(de) Romanos ad suas prouincias absque ullo libertatis migraturos incommodo.

Isdem temporibus Odoacar rex sancto Seuerino familiares litteras dirigens, quae speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. tantis itaque sanctus eius alloquiis inuitatus Ambrosium quendam exulantem rogat absolui. cuius Odoacar gratulabundus paruit imperatis.