Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et rex: \'hunc\' inquit cpopulum, pro quo beniuolus precator accedis, non patiar Alamannorum ac Thoringorum saeua depraedatione uastari uel gladio trucidari aut in seruitutem redigi, cum sint nobis uicina ae tributaria oppida, in quibus debent ordinari\'.
cui seruus Christi constanter ita respondit: \'numquid arcu tuo uel gladio homines isti a praedonum uastatione creberrima sunt erepti et non potius dei munere, ut tibi paulisper obsequi ualeant, reseruati? nunc ergo, rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meae hos committe subiectos, ne tanti exercitus conpulsione uastentur [*]( 1 ex quibus-fauianis GGLN: 0tII. AlTV fabianis GLN 2 daudbio L 3 adire N 5 in CGMNTVt om. L 6 matutinus CG (ita ras.) NTY: matuoinuB M matnri«ns (uri a m. 2 in ras. 4 litt.) L occurit M ergo LMNTV: uero CG 9 tibi inquit M 11 pater] pater tuus CGL frequenter se MNTV: se frequenter CGL 12 inconsulto] inconsumpto N 14 obqdientis CLMV obedientis G 16 beneuolus M 17 paciar GMV 18 sena LMN depredatione T uel gladio—redigi] om. M seruitutem NTV: seruitium C seruicium G aeruitio L 20 debent MNTV: debeant CGL Christi] dei M 21 nunquid CTV pdouum M 22 sunt] ras. 1ft M - 23 obsequii G 24 obtime L conscilium M 25 commite V supiectos G compulsione GGLMN.- )
his auditis rex modestis allegationibus mitigatus cum suo protinus remeauit exercitu. igitur Romani, quos in sua sanctus Seuerinus fide susceperat, de Lauriaco discedentes pacificis dispositionibus in oppidis ordinati beniuola cum Rugis societate uixerunt. ipse uero Fauianis degens in antiquo suo monasterio nec admonere populos nec praedicere futura cessabat, asserens uniuersos in(de) Romanos ad suas prouincias absque ullo libertatis migraturos incommodo.
Isdem temporibus Odoacar rex sancto Seuerino familiares litteras dirigens, quae speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. tantis itaque sanctus eius alloquiis inuitatus Ambrosium quendam exulantem rogat absolui. cuius Odoacar gratulabundus paruit imperatis.