Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qua occasione uoeiferantibus cunctis hostes siluarum occultati nemoribus, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se praecognitos quieuerunt ac mane facto circumdantes ciuitatem et ubique discurrentes, cum nihil uictualium repperis. sent, direpto animalium grege cuiusdam hominis, qui seruo dei praedicente contumax sua tutare contempserat, recesserunt» illis autem abeuntibus ciues portas egressi haud procul a muris: scalas iacentes inuenerunt, quas ad urbis excidium praeparantes barbari uigilantium clamore turbati nocte iactauerant.
quapropter memorati ciues ueniam a Christi famulo precabantur humiliter, confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus praesentibus agnouerant in sancto uiro gratiam uiguisse propheticam: esset nempe tunc plebs inoboediens uniuersa captiua, nisi eam liberam uiri dei consueta seruasset oratio,, Iacobo apostolo protestante: multum, inquit, ualet oratio iusti assidua\'.