Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quibus iussa complentibus -terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta uastauit. castella uero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per uirum propheticum aduersus hostium ferociam fidenter armauerat.

Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Seuerinum fama eius inuitante perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem monachis suis indicto ieiunio commendauit: qui continuo dei gratia operante mundatus est. cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam, prostrauit se pedibus sancti uiri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret uitamque in eodem loco fine laudabili, terminaret.