Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

igitur memoratua antistes litterarum tenore perstructus uniuersa diocesis suae castella scriptis propriis uehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae uiri dei signauerant, exitio uenturae cladis occurrerent.

quibus iussa complentibus -terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta uastauit. castella uero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per uirum propheticum aduersus hostium ferociam fidenter armauerat.