Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
aliis ergo de tanto nuntio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintasium quendam, cui et inlacrimans ait: perge uelocius, denuntians eis, si hac ibidem nocte manserint, sine dubitatione capientur\'. sanctum quoque Maximinum, spiritalis uitae presbyterum, instantius imperat admonere, ut saltem ipse contemptoribus derelictis properaret caelesti misericordia liberari: de quo sibi dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferam differendo mandatum imminenti. subiaceret exitio.
praedictus itaque pergens imperata suppleuit, sed presbytero et reliquis incredulitate nutantibus nuntius uiri dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus adquieuit. qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque uexantes plurimos duxere captiuos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. quo audito seruus dei grauiter doluit praemonitos non curasse.