Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

mox itaque ei Christi famulo demonstrato suppliciter sancti Iohannis Baptistae reliquias optulit multis apud se seruatas temporibus. quas dei seruus debita ueneratione suscipiens in basilicam sancti Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collatas sacrauit officio sacerdotum.

Ad habitatores praeterea oppidi, quod Iobiaco uocabatur, uiginti et amplius a Batauis milibus disparatum, [*]( 1 pene GLN poene V 3 presbiterum CGV sacrilegam Cl N contra] add. T1 8. 1. 4 xpi famulum M locutus N\' 5 confugientes G pr. 6 offenso deo] offendo V 7 imprudenter LMTV: impudenter OON, 8 sanctiBsimtts CGNT: sanctisimus M Sanctus LV : ---im moBMterio N 9 fabiuis G 10 scafam, CG MNT;V: scâphā L sibi] ibi (s add. m. 2) L ilico sibiprqparari iubet M 12 occurere M \'danubio L 13 consedentem CG confidentom V ulteriore CGMNTV: , ulteriori L (ori in ras, dm.\'2) -ulteriori in ripa L multis cos OGLNTY: multos eorum Mi; 14 quem] qua V 16 baptiste CGMV optulit LMTV: obtulit CGN 17 sernata\' (s add. m. 2) T seruata N 18 in basilicam Sauppe : basilicam C&JhMT basilica NV \'\' 19 collatas Sauppe: collata CGLNTV collocata M offitio V 2Q Ad] d V * \' iobiaeo CMNTV: iouiåco L iobiano G 21 uocabatur LMN TV: uocatur OG amplios] eo amplius M batabjs L pr, disparatu N )

42
solita uir dei reuelatione commonitus Moderatum nomine, cantorem ecclesiae, destinauit praecipiens, ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent: mox enim perituros fore, si contemnerent imperata.

aliis ergo de tanto nuntio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintasium quendam, cui et inlacrimans ait: perge uelocius, denuntians eis, si hac ibidem nocte manserint, sine dubitatione capientur\'. sanctum quoque Maximinum, spiritalis uitae presbyterum, instantius imperat admonere, ut saltem ipse contemptoribus derelictis properaret caelesti misericordia liberari: de quo sibi dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferam differendo mandatum imminenti. subiaceret exitio.

praedictus itaque pergens imperata suppleuit, sed presbytero et reliquis incredulitate nutantibus nuntius uiri dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus adquieuit. qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque uexantes plurimos duxere captiuos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. quo audito seruus dei grauiter doluit praemonitos non curasse.

Deinde quidam de Norico, Maximus nomine, ad senium dei frequentare solitus cum uenisset et pro familiaritate, quam [*]( 2 Qcclesiq GMV destinabit L 3 enim] om. M 4 forent N contempnerent GLXMV tento (corr. m. 1) V 5 nuntio NTV: nuncio M praesagio CGL 6 inlacrimans MNTV: illacrimans CG #»lacrimans L (il, ut uidetur, eraswn) 7 denuncians GMV denuntians ait (ait dd. m. I) L dubitatione NT: dubitacione V dubio M dilatione CL dilacione G 8 maximinum NTV: maximianum CGL maximum M \'spiritualis CGLM uite GV 9 instancius GMV ammonere MN ammonfiri L1 admoneri CG L2 saltim N 11 mestitiam CLN mesticiam G tristiciam M 12 exitio] excidio M 13 sed presbytero MTV: om. CGL N 14 nuntiis (Y a m. 2) L uiri C&MN: uero uiri (corr. m. 1) T uiri (Tam. 2) L 15 retinendi M hopitalitatis N 16 acquieuiht LtN inspera M imperante G 17 uexantes MNTV: uastantes CGL 18 densuspentes (den add. TO. 2) M 19 praemonitos MTV: prmunitos N pmonitus L prqmonitum CG 20 Deinde] einde V )

43
meruerat, in monasterio sancti uiri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis patriam suam graue repente exitium subituram. qui acceptis litteris ad sanctum Paulinum episcopum destinatis remeauit instantius.

igitur memoratua antistes litterarum tenore perstructus uniuersa diocesis suae castella scriptis propriis uehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae uiri dei signauerant, exitio uenturae cladis occurrerent.

quibus iussa complentibus -terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta uastauit. castella uero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per uirum propheticum aduersus hostium ferociam fidenter armauerat.

Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Seuerinum fama eius inuitante perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem monachis suis indicto ieiunio commendauit: qui continuo dei gratia operante mundatus est. cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam, prostrauit se pedibus sancti uiri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret uitamque in eodem loco fine laudabili, terminaret.

cuius animum religiosum uir dei uehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit, ut frequentatis cum eo ieiuniis in oratione continua permanerent, [*]( 1 diebus] om. V aliquit (corr. m. 2) L 2 informatur] in forma G grauem] graae* (m rasa) T, om. V exitium CNTVi exicium GM excidium L 3 episcopum destinatis CGMNTV: episcopum********* ordinatis********* L2 Isup. ras* 5 perstructus MNTV: praestructus CG prestructus L diocesis CGLMTV: a diocesis N 6 ammonuit IM&NT* 7 signauerat N uenture MV 8 complentebus (corr. m. 1) V 10 periculis N fidelis] in tng. add. M1\' 11 cordis CGLMNT: carnis V 12 forociam G ferocium N 13 leprosus T mediolensis L 14 eius] el T *perrexerat CGLNTVt peruenerat M 15 implorante N 16 qui libri: itaque Hartel dei gratia CGNTV: dei gram L deo M 17 cunque T 18 sa uiri pedibus M 19 lepram T 20 effugeret OOMNTV: effugaret L eadem G1 22 ammirans LIMN 23 ut MTV: om. CGLN permanerent MNTV: permanere CGL )

44
ut dominus ei quae essent opportuna concederet. tantis. itaque remediis praemunitus intra duorum mensuum spatium uitae mortalis est compedibus absolutus.

Eodem tempore mansores oppidi Quintanensia, creberrimid Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batauis oppidum migrauerant. sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum: qua causa plus inflammati sunt credentes, quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. sed beatus Seuerinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentis dei auxilio superandos, sed post uictoriam eos qui contemnerent eius monita perituros.

igitur Romani sancti uiri pfaedictione firmati spe promissae uictoriae aduersus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti uiri orationibus praemuniti. qua congressione uictis ac fugientibus Alamannis uir dei ita uictores alloquitur: \'filii, ne uestris uiribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes idcirco uos dei nunc praesidio liberatos, ut hinc paruo interuallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. haec homo dei plenus pietate commonuit.

sed Batauinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: \'quamuis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, [*]( : 1 oportuna libri 2 praemtraitua MT1: premunitus N prqmooitus CGLT2V mensaam NTV (cf. Ronsch Itala d Vulg. p. 265): mensium CGLM spacium GMV 3 uite V 4 Eodem] odena V 5 iam] otn. N 6 babtauis V obpidum Lpr. sed non— 9 praedarentur] om. M latuit] latos V 8 imflammati G inflamati V 9 pda predarentur G 10 ortabatur L 11 praesentee CGL 12 contempnerent GLV contepnerint M 13 Romani] romani omnes CGLJf praedictione] praedicatione CG spe CGL: \'om. MNTV 14 promisse NV uictorie V instruxerunt CGL: construxerunt MNTV 16 fugentibus N 17 ita dei G 18 presents L impntetis] computetis L iccirco GGM nunc CGMNTV: om. L 19 presidio L hinc] huic e G 20 indutiis L: induciis GM indiciis NTV meum T 24 barbariq GLMN quantotius LTV quitotius N )

45
hine tamen nunc pariter descendamus\'. talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam nero reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. quicumque enim ibidem contra hominis dei interdicta manserant, Thoringis irruentibus in eadem . hebdomade alii quidem trucidati, alii in captiuitatem deducti poenas dedere contemptui.,.,..