Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Igitur sanctissimtis Seuerinus, dam in moiiasterio Fauianis euangelium legeret, oratione suppleta consurgens scafam sibi iubet ilico praeparari et mirantibus ait: \'sit nomen: domini benedictum : \'sanctuariis beatorum martyrum BOS oportet occurrere\'. nec mora : transmeato Danuuio inueniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis ac multis eos precibus postulantem, ut ad seruum dei, ad quem fama uulgante olim uenire cuperet, duceretur.
mox itaque ei Christi famulo demonstrato suppliciter sancti Iohannis Baptistae reliquias optulit multis apud se seruatas temporibus. quas dei seruus debita ueneratione suscipiens in basilicam sancti Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collatas sacrauit officio sacerdotum.
Ad habitatores praeterea oppidi, quod Iobiaco uocabatur, uiginti et amplius a Batauis milibus disparatum, [*]( 1 pene GLN poene V 3 presbiterum CGV sacrilegam Cl N contra] add. T1 8. 1. 4 xpi famulum M locutus N\' 5 confugientes G pr. 6 offenso deo] offendo V 7 imprudenter LMTV: impudenter OON, 8 sanctiBsimtts CGNT: sanctisimus M Sanctus LV : ---im moBMterio N 9 fabiuis G 10 scafam, CG MNT;V: scâphā L sibi] ibi (s add. m. 2) L ilico sibiprqparari iubet M 12 occurere M \'danubio L 13 consedentem CG confidentom V ulteriore CGMNTV: , ulteriori L (ori in ras, dm.\'2) -ulteriori in ripa L multis cos OGLNTY: multos eorum Mi; 14 quem] qua V 16 baptiste CGMV optulit LMTV: obtulit CGN 17 sernata\' (s add. m. 2) T seruata N 18 in basilicam Sauppe : basilicam C&JhMT basilica NV \'\' 19 collatas Sauppe: collata CGLNTV collocata M offitio V 2Q Ad] d V * \' iobiaeo CMNTV: iouiåco L iobiano G 21 uocabatur LMN TV: uocatur OG amplios] eo amplius M batabjs L pr, disparatu N )
aliis ergo de tanto nuntio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintasium quendam, cui et inlacrimans ait: perge uelocius, denuntians eis, si hac ibidem nocte manserint, sine dubitatione capientur\'. sanctum quoque Maximinum, spiritalis uitae presbyterum, instantius imperat admonere, ut saltem ipse contemptoribus derelictis properaret caelesti misericordia liberari: de quo sibi dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferam differendo mandatum imminenti. subiaceret exitio.